Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[16. Februar 1436] [fol. 2r] Item 16. die mensis Februarii19, hora septima, congregata fuit facultas medicine super articulis subscriptis, quorum primus ad cogitandum, quid fieri expediat super deliberatione facta per deputatos proximos in materia visitacionis, et circa eundem articulum plura fuerunt proposita per deputatos concepta, quorum aliqua fuerunt assumpta et plurima pro facultatis utilitate; alia vero per eandem relicta et omissa. Quidquid tamen sit, articuli facultati per dominos visitatores sunt dediti ad modum statutorum observandi suisque sigillis corroborati, qui et libro statutorum sunt inscribendi, sicuti cetera statuta dudum inscripta fuere; quare de eisdem non facere prolixacionem, cum tamen eorundem ex parte plurime sint congregationes facte totius facultatis et aditus per eandem ad dominos visitatores et precipue per multiformem accessum deputatorum ad eosdem.
Secundus articulus20 ad providendum facultati de uno lectore habendo super anathomie21 celebracione et si suppositum tunc haberetur. Fuit generaliter dominus doctor Mag. Iohannes Aigel et concorditer electus. Secundo in eadem congregatione conclusum fuit, quod Mag. Petrus Völcian remaneret superintendens negociis omnibus et singulis pertinentibus ad incisionem ipsius suppositi, et ita factum fuit.22
Denique23 inter cetera apud facultatem pertractata venerunt iterum Martinus et Michael apotekarii24 sine scripto voce tenus aliqua significantes eos respiciencia pro ipsorum comodo.
Placuit suo tempore, quod venirent Dominica Esto michi etc. ad decanum, eidem sua concepta scripto redacta ostendendo, qui et eadem facultati eodem die congregande conaretur ostendere, eis tamen apotekariis absentibus; et ita presentaverunt decano25 omnes receptas et Mesue et Nicolai solite habitas, nihil novi adicientes neque quidquam a prescriptis removentes. Consequenter eciam attulere in scripto taxam cuiuslibet medicine vendibilis, ut puta syruporum, pillolarum, electuariorum, unguentorum, emplastrorum, pulverum, aquarum, radicum nunc comunium.26 In qua quidem materia illius taxe deputati fuerunt per facultatem Mag. Cristannus et Mag. Petrus Völcian; unde apparuit facultati, quod ipsi nimis care plurimas ex suis rebus taxarent atque pensarent et sic prescripti magistri deberent moderari eorum taxas, juxta tamen ipsorum [fol. 2v] discretiones. De quo quidem moderamine istarum taxarum supersessio facta fuit racione requisicionis facte per Magistrum civium et suos consulares, qui quidem postulaverunt eos ad consilium ex consequenti ad moderandum venditiones simplicium et rerum compositarum, ne pauperes quemadmodum et divites aggravarentur27. Est et significacio certis ex doctoribus facta, ut remaneant in quietudine cum ceteris super negocio apotekariorum, quousque notificet Magister civium sui et suorum consularium ex parte. Et ita hodie remanet scriptum taxarum apud prefatos doctores;scriptum autem receptarum apud decanum, de quibus nunquam ab ipsorum requisicione ad consilium civitatis fecerunt mentionem apud decanum et ita reservantur per eundem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.1, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success