Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[19. Februar 1436] Item 19. die mensis Februarii articulus fuit formatus primus et principalis de certis articulis per facultatem super complemento aliorum articulorum, de quibus videbatur, quod essent minus sufficientes, sed quia domini visitatores concluserunt, igitur etc.
Secundus28 ad audiendum supplicacionem Mag. Seboldi iterato petentis pro domo facultatis [et nimis importune]29 et tunc ambobus eis exeuntibus, Mag. scilicet Seboldo necnon Mag. Iohanne de Pawngarten, facultas decrevit, quod infra mensis spacium Mag. Iohannes de Pawngarten deberet computum facere et defalcatis defalcandis quidquid superfuerit, quod idem daretur30 infra mensem eundem facultati, et sibi significacione in eadem congregacione facta super illo intento, ipse ad eandem vocatus fuit et tunc propositum erat sibi per decanum intentum facultatis. Super quo respondit, quod quandocumque facultati placeret, paratus esset facere calculum; sed de pecunia censuali petivit sibi dari terminum usque ad festum sancti Georgii.
De Magistro autem Seboldo conclusum fuit, quod intentio facultatis ad proximam congregacionem esset sibi referenda, in qua tunc facultas non esset magnis et arduis negociis impedita.31[fol. 3r].
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.2, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.2/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success