useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.110
Signature: 1.2.110
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Juni 1450
Sitzung vom 15. Juni 1450  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [15. Juni 1450] Item in die sancti Viti feci congregacionem super isto articulo: Ad providendum de locacione domus facultatis. Et fuit domus locata domino doctori Iohanni Chirchaym ad peticionem suam ad unum annum, incipiendo a festo Michaelis, pro 10 libr. den., taliter quod finito anno facultas esset libera268 locare domum facultatis sibi vel alteri, sicut placeret, et concessum fuit sibi per facultatem habere inquilinum honestum et qualibet mutacione solvat 5 libr. den., et istius convencionis prenominatus doctor Iohannes Chirchaim debet dare recognicionem propria manu scriptam et signeto suo roboratam infra octo dies. Et dedit recognicionem sub hac forma:

    Ego Iohannes de Kircham, arcium licenciatus et medicine doctor, manu propria recognosco, me domum facultatis medicine a dominis doctoribus facultatis eiusdem convenisse pro censu decem libr. denariorum269, cuius medietatem prima mutacione transacta persolvere teneor anno non completo et residuum census persolvere teneor introiturus ad festum sancti Michaelis anni MCCCCL. et facultas protunc libertatem sibi servavit, ut ad annum futurum michi vel alteri libere possit locare. Et in huius rei testimonium ab egregio medicine doctore270 Mag. Martino Guldein de Weissenburga precibus obtinui, ut presencia sigillo suo roboraret etc.

    Et quamquam dominis doctoribus non bene placuit hec forma, tamen confidenter protunc contenti fuerunt de eadem. 271

    Item a domino Seifrido Nothaft percepi de censu, quem obligabatur dare decano precedenti, scilicet Mag. Hermanno, 4 libr. den. et 41 den. in parata pecunia et defalcavit 6 sol. 19 den., ut pro urnis novis 80 den., pro fractura earum 80 den., pro tribus clavibus et reformacione sere 17 den., pro pabulatorii reformacione in stabulo 20 den., pro purgacione camini 24 den.; summa 6 sol. 19 den.

    Item dedit postea 4 libr. den. et Mag. Martinus Guldein recepit precedenter 1 libr. den. ab eo, ut dixit per se. [fol. 22v]272

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    268 Im Original steht libra.
    269 Randglosse:
    270 Im Original steht doctori.
    271 Am oberen Seitenrand wurde Mag. Johannes de Prawnaw eingetragen..
    272 Am oberen Seitenrand wurde der Name Mag. Johannes de Prawnaw eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.