Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[26. September 1450] Ad quod precedenti die, scilicet sabati, intimatum fuit mandatum decani medicine in valuis collegii281 et sancti Stephani cum sigillo facultatis medicine sub pena unius floreni ad omnia eiusdem supposita cum suplicacione ad supposita aliarum facultatum. Et exposui ex parte officii et quatuor missarum pro defunctis 5 sol. 16 den. et dedi custodi, qui postea distribuit282, scilicet octernariis 60 den., levitis 14 den., cantori 32 den., organiste 32 den. et pro quatuor missis specialiter 28 den., et dixit custos sic debere fieri et essent contenti.
Contenta in ladula facultatis medicine283: Primo liber statutorum in pergameno; 2° liber actorum in papiro 1435. comparatus; 3° libellus actorum antiquus in papiro; 4° clavis ad archam universitatis; 5° sigillum facultatis medicine; 6° ladula parva284 cum tribus clausuris vel seris; 7° una scatula rotunda cum duabus literis sigillatis in pergameno; 8° una scatula oblonga cum una litera magna sigillata domini episcopi Pataviensis contra practicantes non probates, qui per eandem literam excommunicantur, eciam in eadem scatula continentur plures alie litere, ut unum instrumentum in pergameno de ordine doctorum ac magistrorum in processionibus et stacionibus respectu licenciatorum, et alie cedule in papiro bene 8 numero; 9° bursa pro pecunia, creta et cera rubra; 10° plures litere ac cedule in ladula disperse eciam servande ut 32 et plus. Hec contenta inveni et a precedenti decano percepi et ego addidi duas pixides parvas, unam pro creta, aliam pro sigillo et cera rubra et unam bursam parvam duplicatam pro florenis. Et habui post exposita in parata peccunia facultatis michi fideliter commissa 47 flor. Ungaricales, 3 flor. ducatos, et 8 flor. Renenses et 25 den. et facit 59 flor., sed non omnes Ungaricales, sed sicut predictum est. Hec omnia, facto computo.285
Item anno 1458. continebantur ultra illa due claves ad liberariam, ut decanus possit respicere eandem, et eciam due claves ad libros cathenatos; et registrum receptarum pro apotecis debuit eciam ibi esse, quod tunc Mag. Michael Schrikch dixit se habere.286 [fol. 23r]287
[1450/ 1451]
Decanatus Iohannis de Kircham288.
Anno Domini 1450. ego Iohannes de Kircham electus eram in decanum facultatis medicine et facto computo percepi a decano precedenti 50 flor. Ungaricales et 9 Renenses et 25 den. et dominus Nothaft obligabatur pro censu 5 libr. den., quas in absencia mea recepit Mag. Iohannes de Prunov, quam pecuniam sepius requisivi, quam ut decanus requisivi; idem tamen doctor se excusavit dicens, quod mutuasset istam pecuniam aliis et eciam quod forte non esset de mente facultatis, quod michi eam presentaret, quare eam ulterius requirere pretermisi.
De contentis in ladula: Item ea, que narrat decanus precedens, integre inveni et ea decano sequenti presentavi.
Anno eodem congregata erat facultas medicine proxima feria secunda ante festum Natalis Christi ad deliberandum supra articulo infrascripto: Ad audiendum supplicacionem cuiusdam scolaris in medicina pro examine bacalariatus in medicina petere volentis et vocabatur Mag. Ieorius de Amberga et fuit eadem die admissus et examinatus et ydonius pro eodem gradu inventus.289 [fol. 23v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.113, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.113/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success