Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. April 1451] Anno Domini M°. CCCC°. li°., in die sanctorum martirum Thiburcii et Valeriani290 etc., Petrus Voelczian, arcium et medicine doctor, electus est in decanum, in eius tamen absencia etc. Qui congregavit doctores facultatis 12. die Maii ad recipiendum computum a decano antiquo, qui protunc presentavit ladulam cum omnibus contentis in ipsa, scilicet parvulam ladulam et pecuniam in ea reclusam, librum statutoram, libros actorum, sigillum et clavem ad archam universitatis etc. Et protunc idem decanus antiquus fecit computum de distributis pro reformacione serarum etc. et tunc fuit sibi dictum, quod reservaret cedulam usque ad solucionem census.
Item idem dominus doctor Iohannes de Kircham in eadem congregacione desideravit continuari per futurum annum in domo facultatis et dari sibi terminum solucionis preteriti census usque ad eius reversionem a sua patria. Ad quod desiderium sibi fuit responsum, quia doctores non essent plene congregati nec esset articulus supra suo desiderio formatus, ideo posset petere in futura congregacione.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.114, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.114/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success