Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[29. Mai 1451] Item 29. dye Maii congregata fuit facultas plene in omnibus doctoribus, dempto Mag. Michaele de Schrikch, ad expediendum articulos subscriptos: Primus ad deliberandum, an doctores medicine sint congregandi ad instanciam cuiusdam baccalarii etc. Secundus ad locandum de novo domum facultatis presenti inquilino et ad dandum sibi terminum solucionis preteriti census juxta ipsius desiderium. Tercius ad videndum reponi pecuniam facultatis in eius reservaculum.
Primus articulus fuit suspensus nec prepositus propter absenciam Mag. Michaelis, qui bis fuit per pedellum nostre facultatis vocatus, qui respondit non velle venire nec assignavit causam aliam nisi non velle.
Ad tercium articulum fuerunt dati deputati, scilicet decanus et dominus doctor Mag. Iohannes Celler, ut isti reforment archam pro conservacione pecunie, similiter ad construendum facultatis domum atque eius librariam.
Secundus autem articulus continens duas partes; quantum ad partem primam, quamquam non petivit nec aliquod signum petentis exhibuit, sortitus est effectum, ita quod sepedictus inquilinus habeat pro futuro anno domum nostre facultatis cum condicionibus in sua cedula signatis. Secundam autem partem propter eius arroganciam facultas sibi denegavit; dixit enim, se non velle petere, ut patres nostri sibi propriis nominibus nominati in similibus casibus petiverunt, et irascebatur absque racione; ideo merito denegabatur, quapropter censum preteritum ante ipsius recessum persolvere tenetur, in quantum per futurum annum predictam domum inhabitare velit; alias facultas sibi de alio ydoneo inquilino pro posse providebit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.115, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.115/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success