Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[17. Mai 1452] Item eodem anno feria quarta post Sophie Virginis, et fuit 17. dies Maii295, congregata fuit tota facultas in doctoribus satis celeriter super articulo isto, scilicet ad audiendum quandam proposicionem decani honorem et utilitatem facultatis concernentem, et effectus proposicionis fuit iste, quomodo ad ipsum devolutum sit, quod post paucos dies296 judicabuntur alique mulieres ad mortem et submergentur in aquis, et quia apparuit decano, quod prius in longo tempore aut forte nunquam fuit habita anothomia in corpore muliebri et sensit cives esse voluntarios ad unum de istis aut plura mortua facultati condonandum, si et in quantum facultas pro huiusmodi instaret. Placuit itaque dominis doctoribus protunc presentibus, quod dominus decanus adiret Magistrum civium et, si necesse foret, totum consolatum civitatis et peteret nomine facultatis eo modo, quo tactum est in proposicione, et ita factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.119, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.119/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success