useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.120
Signature: 1.2.120
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Mai 1452
Sitzung vom 18. Mai 1452  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [18. Mai 1452] Postea sequenti quinta feria habita fuit congregacio facultatis clandestina, quia cives timuerunt, quod propositum ipsorum posset impediri per preces armatas aut alias causas qualescumque, quare commiserunt decano, quod negocium istud deberet tractare occulte, quantum possibile foret, et eciam quia persone iste fuerunt de297 [fol. 24v]298 sexu muliebri et notabiles299, habentes noticiam et favorem multorum nobilium studencium ac civitatensium. Ad congregacionem vero facultatis nostre fuerunt convocata omnia supposita facultatis, scilicet doctores et scolares actu saltem in facultate studentes, et fuit congregacio habita in domo facultatis et super hiis articulis:

    Primus ad videndum et cogitandum de persona magis ydonea inter istas mulieres, ut in ipsa celebraretur anathomia, quia earum, que debebant condempnari300, erant sex numero, quarum tres erant multum elegantes et notabiles, scilicet Rulantin, Golinin et Radeindlin; fuerunt eciam alie tres satis decentes in personis, sed adeo non sicut prime. Placuit itaque congregacioni facultatis quoad doctores, quia scolares non fuerunt admissi ad stubam tempore congregacionis doctorum in secreto, quod deberet peti ista Golinin301, et ita factum est; inventa enim fuit302 multum bene disposita in suis naturalibus, animalibus et vitalibus membris preterquam in pulmone, in quo passa fuit aliqualem defectum, non tamen multum notabilem, pro quo eciam fecit ista suffocacio per aquam.

    Secundus fuit de lectore anathomie et circa eundem conclusum fuerat de decano sepe303 nominate facultatis, isto tamen adiecto, quod alii domini doctores possent eciam et deberent dirigere et eciam promovere processum anathomie.

    Tercius304 fuit de loco et circa eundem conclusum fuit, quod anathomia celebrari deberet in domo facultatis nostre et in comodo librarie, et ita factum est et pro futuro erit.

    Quartus305 erat ad procurandum procuratores anathomie, qui haberent aptare et disponere omnia attinencia et respiciencia anathomiam, et domini doctores elegerunt decanum sicut superintendentem; scolares vero elegerunt duos ex eis magistros, scilicet Mag. Marquardum et Mag. Sebaldum, qui a quolibet scolari aut baccalario receperunt306 3 sol. den. et summa receptorum extendebat se quasi ad 4 libras et 60 den. Sed summa expositorum extendebatur ad 4 libr. den. et 5 sol. quasi, et sic residuum ultra recepta a suppositis expeditum fuit de peccunia facultatis. Unde primo data fuit 1 libr. lictori et preconibus, postea residuum de receptis expositum fuit pro exequiis, pro linthiaminibus, lodice, spongiis, rasoriis, scaphis, reformacione porte, confectionibus, cervisia, vino et aliis attinenciis.307

    Quintus308 articulus fuit de istis admittendis ad anothomiam celebrandam et circa istum conclusum fuit, quod Mag. Iacobus cyrurgicus deberet admitti ad incidendum suppositum, alias autem nullus, qui non esset de gremio facultatis aut excedens contra ordinaciones facultatis, et sic Albertus, baccalarius in medicina, non fuit admissus nec quidam Iohannes cyrurgicus, quorum quilibet tamen libenter dedisset peccuniam constitutam.309

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    297 Am unteren Rand wurde mit anderer Hand eine Anmerkung geschrieben:
    298 Ganz oben links wurde mit anderer Schrift das Wort Anatomia eingefügt. Daneben in voriger Schrift erneut zentriert der Name Mag. Johannes Zeller.
    299 Randglosse am linken Seitenrand:
    300 Im Original: condempnari.
    301Deberet peti ista Golinin wurde mit anderer Tinte unterstrichen.
    302Enim fuit wurde in der neuen Zeile links etwas hinausgerückt.
    303 Randglosse am linken Seitenrand:
    304 Eine Zeigefinger am linken Seitenrand weist auf diesen Absatz hin.
    305 Eine Zeigefinger am linken Seitenrand weist auf diesen Absatz hin.
    306 Randglosse:
    307 Nach attinenciis war noch geschrieben: bedello eciam scilicet et aliis, wurde jedoch durchgestrichen.
    308 Der ganze fünfte Punk wurde erst am Schluss der Seite (fol. 23v) als Einschub angeführt. Gekennzeichnet wurde dieser Einschub durch jeweils zwei Zeichen am linken Seitenrand.
    309 Randglosse am linken Seitenrand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.