Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[24. Mai 1452] Item 24. die Maii fuit congregacio facultatis super articulis infrascriptis et primus erat ad cogitandum, quomodo fieret bona responsio Magistro civium ac consulibus310 civitatis super proposicione facta per ipsos decano et uni de senioribus doctoribus nostre facultatis ex parte empericorum et311 appotecariorum ac vetularum practicancium et vendencium medicinas contra ordinaciones facultatis et preter viam312 equitatis, et dicti, scilicet Magister civium et consules, promiserunt nobis omnimodam assistenciam in hiis, solum quod daremus modum et ordinem ad huiusmodi prosequendum et ipsi eciam per se pro tunc tetigerunt aliquos modos in huiusmodi materia attentatos. [fol. 25r]313 Sed quia iste articulus videbatur facultati et doctoribus pro tunc presentibus satis pregnans, ex eo quod circa ipsum expediendum patres nostri exquisitissimas fecere diligencias et finaliter nichil reportaverunt nisi odium, invidiam314 et labores ac expensas inutiles, ut clare patet in pluribus passibus actorum antiquorum et eciam novorum et eciam habetur in pluribus cedulis et literis et articulis confectis a predecessoribus nostris pro honore facultatis ac ipsius utilitate315 et signanter contra quendam nomine Delfinus et contra appotekarios, eciam contra Gabrielem neuphatum, similiter contra Danielem neuphatum etc., eciam316 contra Albertum, baccalarium in medicina, practicantem contra juramentum suum ad libitum suum in civitate intra muros et in suburbiis.
Secundus articulus fuit, quomodo dictum esset certis civibus, quod unus de suppositis facultatis dixisset, quod Magister civium cum certis aliis civibus petivisset facultatem, si ista mulier anothomisanda reperiretur pregnans, quod hoc non deberet extra facultatem propalari et quod aliquid fuisset in matrice inventum, de quo timeretur, quod fuisset embrio aut disposicio ad embrionem. Et ad istum articulum responsum erat eis, quod non constaret facultati de aliquo tali, qui huius modi dixerit et si eciam pro futuro sciretur, ipsa vellet eum multum decenter pro huiusmodi falso dicto emendare, quia in tali muliere317 in veritate nullum impregnacionis signum apparuit protunc, licet antea secundum relacionem certarum muliercularum ipsa fuerit impregnata, scilicet ante sex aut octo septimanas.318
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.121, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.121/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success