Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[11. November 1437] Item eodem anno, 11. die Novembris, que est dies sancti Martini, fuerunt doctores vocati tamquam in privato, quia sine zedula et sine bedello, in domo tamen facultatis, ad dandum consilium cuidam baccalario in facultate nostra, an deberet petere publice admissionem ipsius ad licenciam in eadem et ad presentandum ipsum domino cancellario. Doctores69 protunc, eo audito et examinato in privato, attentis responsionibus suis et aliis condicionibus eiusdem, racionabiliter concluserunt, quod ipse pro tunc nec posterius in notabili tempore non deberet attemptare70 huiusmodi, nisi certificaret facultatem71 fideli et sufficienti testimonio, quod haberet statum aliquem, ubi honeste posset stare, ita ut facultas per eum non vilipenderetur. Nomen autem baccalarii fuit Nycolaus de Gorlicz. [fol. 5r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.13, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.13/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success