Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[25. Jänner 1438] Item sequenti anno72, in die Conversionis sancti Pauli, congregata fuit facultas ad audiendum supplicacionem eiusdem domini Nycolai de Gorlicz, baccalarii in medicina, ut ad examen licencie admittatur in eadem.73 Placuit facultati, ut presentaretur domino cancellario ad ordinandum sibi fieri examen secundum consuetudinem facultatis, isto tamen adiecto et concluso concorditer, quod idem Nycolaus post examen remaneret sic absque recepcione licencie et insigniorum doctoralium per duos annos aut, si placeret sibi, posset tempore intermedio recipere licenciam et practicare, extra tamen civitatem Wyennensem, nisi facultas post hoc ex causis racionabilibus duxerit secum super hiis dispensandum.74 Et hoc promisit servare mediante juramento. Presentes horum fuerunt Mag. Iohannes Pamgartner, Mag. Iacobus Stokkstal, Mag. Petrus Folczyan, Mag. Iohannes Czeller, Mag. Iohannes Swendin, Mag. Pangracius Creyczer, doctores facultatis. Iuratus75postea76 in crastino, quod fuit sequenti dominica, fuit presentatus domino cancellario et sequenti secunda feria hora vesperorum fuit examinatus et admissus per facultatem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.14, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.14/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success