Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[29. Jänner 1454] Anno 1454, die Ianuarii 29., facta fuit congregacio facultatis precipue propter Iudeum practicantem contra ordinacionem facultatis et precipue contra constituciones sancte ecclesie, qui sine inquisicione accidencium, absque judicio urine sed ex solo tactu pulsus dixit se cognoscere egritudines et medicinas adhibere, et quia quidam apotecarii conficiendo sibi medicinas eum fovebant, quamquam illud et alia communicacio prohiberetur ab officiali et aliis predicatoribus publice in ambone. Fuit ergo tunc conclusum, quod omnes apotecarii vocarentur et eis diceretur, quod a conficiendo receptas Iudei abstinerent; quod si non facerent vel aliquis ex eis, si tunc doctores eidem apotecario receptas non mitterent nec scriberent et sic a communione eius se abstraherent, quod non imputarent, quia ad hoc obligarentur ex precepto ecclesie; et ita fuit factum advenientibus apotecariis in eadem hora. Sed quia per dominos doctores fuerunt eciam alii articuli moti, ideo apotecarii petiverunt, quod omnes tales articuli signarentur et eis in scriptis presentarentur, ad quos ipsi, facta deliberacione, respondere vellent. Et fuerunt articuli: primus de Iudeo, sicut ante habitum; 2us quod apotecarii eciam alios empericos non foverent; 3us quod eciam ipsi apotecarii a practica desisterent; 4us quod receptas equaliter dispensarent, et 5us quod receptas ipsis directas pro licito precio computarent. Et antequam responderunt, Vincencius apotecarius habuit convivium, in quo habuit omnes doctores pro una mensa, omnes baccalarios et scolares in medicina pro secunda mensa et omnes apotecarios359 pro tercia mensa in proxima die dominica.360
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.138, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.138/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success