Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[21. März 1455] Anno quo supra, die 21. Marcii, congregata fuit facultas medicine ad deliberandum super articulis infrascriptis. Primus fuit ad terminandum negocium ex parte empericorum cum domino nostro Rege et consiliariis suis. Circa istum articulum motum fuit, quomodo per medium domini Zilie, domini capitanei, et aliorum facultati medicine inclinatorum, deberet peti dominus Rex, ut manuteneret facultatem in antiquis suis privilegiis et statutis etc. Et videbatur facultati, quod deberet hoc fieri primo per dominum de Walsee, protunc capitaneum ducatus Austrie, et electi fuerunt decanus protunc et Mag. Iohannes Zeller ad concipiendum formam supplicacionis, cum relacione tamen ad facultatem, que per eosdem concepta et in sequenti congregacione publicata et approbata fuit per facultatem. Nichil tamen protunc propter maxima negocia domini Regis expediri finaliter et conclusive potuit.
Alter articulus erat de locacione domus prefate facultatis, que resignata fuit circa festum sancti Georii per duos sacerdotes inhabitantes propter celebracionem anothomie in ea in Quadragesima. Que protunc locata fuit domino doctori Mag. Marquardo de Wissach ab eodem festo sancti Georii per unum annum pro 11 libr. den.
Exposui pro collacionibus duabus in prima 55 den., in secunda 33 den.408
Percepi a domino doctore novello Mag. Stephano de Bratislavia 2 flor. Ungaricales. Item a domino custode sancti Stephani ex testamento domini doctoris Mag. Dietmari Hinderpach 10 flor. Ungaricales. Item 3 flor. Ungaricales pro quodam libro in theologia ,questionibus Ade'. Item de intitulatis facit in summa 31/2 sol. den. Exposui pro 2 officiis sanctorum Cosme et Damiani cantori et organiste 12 gross. Item bedello nostro 12 sol. den. dedi de mutacione per hiemem. [fol. 35r]409
Nomina doctorum facultatis, qui contribuerunt ad archam410:
Mag. Michael Puff de Srikch dedit 4 flor. Ungaricales ;
Mag. Iohannes Zeller de Augusta dedit 3 flor. Ungaricales ;
Mag. Pangracius Kreuczer de Traismaur dedit 12 sol. den.;
Mag. Martinus Guldein de Weissenburga dedit flor. Ungaricales.
Mag. Iohannes Newman de Praunaw dedit 1 libr. den.
Mag. Iohannes Kelner de Kirchaim ...
Mag. Caspar Fruo de Tetnang dedit 2 flor. Ungaricales;
Vincencius appotecarius dedit 2 flor. Ungaricales411.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.149, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.149/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success