Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[1. März 1455] AnnoDomini 1455, 1. mensis Marcii, congregata fuit 1455 facultas medicine ad deliberandum super articulis infrascriptis: Primus fuit ex parte anathomie celebrande juxta peticionem suppositorum et magistrorum facultatis. Super quo conclusum fuit, quod deberet celebrari anathomia, si unum pre manibus haberetur suppositum. Et fuerunt electi pro lectoribus Mag. Michael de Srikch et Mag. Iohannes de Kirchaim; fuit insuper circa predictum articulum conclusum, quod nullus deberet eidem interesse anathomie nisi incorporatus facultati aut actu studens in eadem.
Secundus articulus fuit ad providendum de remedio.401 Et fuit prefata anathomia incepta feria secunda post dominicam Letare, in qua comparuit quidam doctor alterius universitatis petens humiliter se admitti ad interessendum, cuius peticio exaudita fuit ex causis.402
Secundus articulus fuit de certis sacerdotibus practicantibus in medicina403 et judicantibus urinas. Super quo conclusum fuit, quod deberet peti dominus officialis curie Pataviensis, ut eosdem ex debito officii sui citet et vocet et eosdem a practica prohibeat, expensis tamen facultatis, et fuerunt tres quorum duo negaverunt; tercius petivit veniam promittens se amplius non facturum.
Tercius articulus fuit ex parte codrorum404, qui multiplicate tunc erant in juvenibus et aliis, et multi destruebantur. Super quo facultas arcium concepit certos modos ipsos minorandi et certos repellendi etc. De quo fuit ultimate conclusum in plena universitate, quod habentes et divites amplius cogantur stare in bursis405; item quod erigatur una vel due domus pro bursa 10 vel 12 denariorum sine juvenibus et si non possint habere cottidie carnes, habeant saltim bis vel ter in ebdomada et regantur ad hoc per unum magistrum arcium. [fol. 34v]406 Pro aliis autem pauperibus et studiosis non habentibus solvere 10 vel 12 den. debent erigi duo vel tres burse, cum juvenibus tamen paucis, ita quod provideatur juvenibus melius quam prius factum est in resumpcionibus et disciplinis, ne ita destruantur et quottidie in civitate discurrant.407
Exposui pro collacione 45 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.148, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.148/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success