Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[15. Februar 1438] Item eodem anno, die 15. Februarii77, fuit congregata facultas ad horam terciam ad audiendum supplicacionem licenciandi noviter examinati, petentis consentire facultatem, ut ipse recipiat licenciam in medicina cum aliis licenciandis duobus facultatis juristarum, et facultas, attentis motivis suis racionabilibus, exaudivit supplicacionem, isto tamen adiecto, quod dominus vicecancellarius, qui protunc fuit Mag. Iohannes de Gmunden,faceret sibi specialem arengam taliter, quod primo expediantur isti licenciandi facultatis juris canonici et postea recedant ad loca sua, deinde ipse specialiter vocetur et expediatur cum arenga et aliis in huiusmodi sollempnitatibus fieri solitis. Item de florenis solvendis facultati ante licenciam dedit sibi facultas terminum usque ad octavas Pasce.78 [fol. 5v]79
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.15, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.15/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success