Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[1. Juli 1455] Item proxima feria tercia post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli fuit congregacio super isto articulo sequenti: [fol. 36v] Ad audiendum supplicacionem scolarium, qui petiverunt in congregacione facultatis, quatenus facultas reciperet eos ad gremium suum, quemadmodum doctores iam presentes in facultate fuissent a suis precessoribus recepti et nichil novi eis fabricarent.424
Super ista conclusione facultas deliberata conclusit, conclusionem illam novam ita debere limitari, quod nullus scolaris visitet practicam per annum et medium et quod non visitent practicam horis, quibus legitur in scolis, quia consideravit facultas, quod in tanto tempore possunt studere et intelligere practicam et terminos medicine.
Secundo petiverunt scolares in eadem congregacione, quia non audiverunt lecciones trium stipendiatorum nec visitaverunt unam disputacionem propter conclusionem de novo factam, quatenus hoc indulgeretur eis pro presenti et futuro. Super quo conclusit facultas, quod si videret ipsa, quod essent diligentes in leccionibus et essent morigerati, quod vellet eis indulgere. Et aliqui voluerunt, quod pena deberet principalioribus reservari, aliqui voluerunt, quod singuli scolares singulos doctores peterent, ut indulgerent eis; tamen ad neutrum fuit maior pars doctorum.
Item dedi seratori 1 libr. den. et 5 den. pro faciendo seras et apponendo januam ad librariam et ad portam domus et pro reformandis seris 14 den. ad stubam communitatis et comodum ibidem.
Item 3 den. ad purgandum librariam.
Item 4 den. pro vino carpentariis.
Item dedi 5 grossos ad faciendum patellas, in quibus irent auli porte domus facultatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.155, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.155/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success