Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[26. Juni 1455] Proxima feria sexta post festum sancti Iohannis Baptiste fuit congregacio facultatis super articulo infrascripto: Ad audiendum referri aliqua honorem facultatis respiciencia per superintendentes421, qui fuerunt Mag. Thomas Haselpach422 et Mag. Michael Schrik, et proposuit protunc in facultate eximius sacre theologie doctor Mag. Thomas Haselpach, quomodo scolares facultatis medicine fuissent cum eo et quesivissent consilium ex parte conclusionis fabricate de nouo, scilicet quod nullus visitet practicam etc. et premissis certis motivis per eum assignatis et eciam per scolares assignatis, peciit facultatem, quatenus suspenderet illam conclusionem usque ad annum, et dixit, quod ea, que loqueretur vel faceret, faceret ad honorem facultatis. Super qua peticione deliberavit facultas, quod vellet stare in conclusione fabricata, et ad hoc fuerunt omnes doctores facultatis preter Mag. Michaelem Schrik, Mag. Iohannem Pranaw et decanum pro illo tempore, quia doctores facultatis consideraverunt, quod scolares visitando cum doctoribus practicas negligerent lecciones, ad quas obligantur, et negligenter studia in sciencia medicine et post, cum ad gradum promoventur, in scandalum facultatis ut emperici sine debito ordine et sine doctrina canonum in practica procedunt. Eciam fuit conclusum, quod scolares deberent audiri et vocari, quia non audiverunt lecciones trium doctorum stipendiatorum nec visitaverunt disputaciones, quare hoc fecissent, et responderunt, quia prohibiti essent a fine, scilicet423 audiendo practicam a doctoribus, eciam nollent media ordinata in istum finem.
Item protunc exposui pro collacione 46 den. et habebantur tres medie de Ravolino.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.154, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.154/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success