Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[22. Jänner 1461] Postea 1461., in die Vincenti, facta fuit congregacio propter duos articulos, quorum primus fuit ad audiendum peticionem suppositorum in facultate medicine lecciones audiencium. Secundus fuit ad audiendum computum decani presentis de perceptis pro presenti. Quorum primus motus fuit, quia facultas defecit in lectore; habuit enim tres lectores, scilicet Mag. Michaelem Schrik, Mag. Caspar de Tetenhaim et Mag. Conradum de Muldorf, quorum secundus, scilicet Mag. Caspar obiit in vigilia sancti Nicolai, qui requiescat in pace. Sed cum doctores et magistri lecciones audientes expectarent et Princeps non institueret lectorem et tempus transivisset bene septem septimanarum intellexit facultas a fidedignis, quod dominus Princeps, scilicet Fridricus Romanorum Imperator etc., non vellet insstituere aliquem in lectorem stipendiatum, nisi quem facultas medicine suaderet et nominaret instituendum pro utilitate et cremento facultatis.
Ideo ne facultas medicine et audientes in eadem nimis diu in lectore et doctrina deficerent et ad peticionem andiencium, qui tunc fuerunt bene duodecim magistri et duo baccalarii in artibus et medicinis, congregata fuit facultas, scilicet omnes doctores, qui tunc fuerunt: Mag. Hermannus de Rotemburga, protunc rector universitatis Wiennensis, Mag. Iohannes de Prawnaw, protunc decanus, Mag. Michael Schrik, Mag. Pangracius, Mag. Iohannes Chircham, Mag. Conradus de Muldorf, et fuerunt eciam vocati omnes audientes, qui petiverunt, ut facultas provideret eis de lectore, quia negligerentur in studio. Audita peticione apparuit facultati utilius, quod ipsi audientes primo eligerent unum lectorem eis placentem quam quod facultas daret eis unum forte displicentem, et secundum quod eis placuit, fuerunt permissi eligere, scilicet per cedulas, et sic quilibet posuit cedulam, in qua scriptum fuit nomen illius, quem eligere voluit, ad unam mitram, et sic Mag. Iohannes de Chircham, utriusque doctor, obtinuit526 plura vota et sic eciam per omnes doctores fuit in lectorem electus et per decanum et omnes audientes superintendenti universitatis, scilicet Mag. Thome de Haselpach, arcium et sacre theologie doctori, solempniter presentatus et commendatus nomine facultatis et petitus, ut scribendo uni de consulibus Imperatoris ad Novam Civitatem, in qua tunc Imperator erat, prenominatum Mag. Iohannem promoveret, quam litteram quidam baccalarius in medicinis ad Novam Civitatem sub stipendio predicti Mag. Iohannis de Chircham portavit et litteram institucionis in lectorem superintendenti Mag. Tome de Haselpach reportavit, que coram decano facultatis et audientibus in medicinis lecta fuit, secundum quam527 prenominatus Mag. Iohannes in lectorem institutus fuit, qui tunc promisit, quod fideliter secundum statuta leccionem perficere vellet, et incepit in Thimotei.528 [fol. 49r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.199, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.199/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success