Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[24. Jänner 1461] Secundus articulus fuit de perceptis, quia tunc obligabatur incola domus facultatis, scilicet Mag. Conradus de Muldorf, censum totum precedentis anni, qui fuit 11 libr. den. Et fuit eodem anno tanta mutacio in minuta pecunia, quod in principio eiusdem anni 10 sol. dabantur pro floreno scilicet circa festum Michaelis, sed circa festum Geori dabantur 4 libr. 4 sol.den, pro floreno et circa festum Egi[dii] dabantur 10 libr. et post 11 libr. pro floreno Ungaricali, sed circa festum Crucis fuit proclamata nova moneta, de qua dabantur primo solum 6 sol. pro floreno Ungaricali, sed circa novum annum dabantur 7 sol. pro floreno et sic recepi pro 11 libr. den. solum 6 libr. 4 sol. de nova moneta, quia 5 libr. cum dimidia de moneta per primam mutacionem fecerunt florenum et quintam partem floreni quasi et fuit computata pro 1 libra de nova, et sic fuit eciam facultas contenta, quia sic tunc cucurrit consuetudo solvendi eciam circa alios, et de tali pecunia habetur adhuc proba in panniculo in ladula maiori.
Sed circa festum Michaelis dedit 5 libr. den. et 4 sol. Cum defalcatis defalcandis et dedi antiquo decano 1 flor. Ungaricalem et 34 den. et sic remanserunt facultati 18 flor. Ungaricales 3½ den. et 22 sol. den.529
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.200, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.200/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success