Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[15. April 1462] Anno Domini 1462., die sequenti immediato festum sancti martiris539, electus fuit in decanum Conradus Praun de Muldorff, arcium et medicine doctor, et pro eadem hora fuit formatus articulus pro Mag. Iohanne Minsinger, qui precedenter suspensus fuit a licencia propter suos defectus in responsionibus et leccionibus, et pro impetranda eidem Mag. Iohanni venia convenerant dominum prepositum Posoniensem doctores theologie et juris potentes sibi iniuncta in responsionibus et leccionibus complendis relaxari; que preces graciose sunt admisse et exaudite.540 Sed paulo post venit fama, quomodo alium patrem sibi deligisset, videlicet Mag. Iohannem Kirchaim, cum tamen prius suum patrem Mag. Michaelem de Srick palam singnis et factis ostendisset; quo experto a senioribus facaltatis, ingrato animo ferebant et super hoc ac alias causas Mag. Iohanni Minsinger enarrandas, congregacione facta, propter importunitatem Mag. Iohannis Kirchaim contra omnes doctores ibidem existentes nil poterat concludi.541 Dixit enim: sive placeat, sive displiceat vobis omnibus, ego volo eum promovere eciam sub dispendio et exposicione rerum, honorum, corporis et anime; et demum decanum verbis obprobriosis cepit invadere, que res nondum sedata existit et mansit ista causa sic suspensa ad dies aliquos.
Ex post facta congregacione doctorum conclusit facultas, quod non deberet fieri congregacio pro Mag. Iohanne Minsinger neque audiri deberet, nisi Mag. Iohannes Kirchaim restitueret acta, archam et alia, que a facultate sibi ad manus fideles erant presentata, et quia Mag. Iohannes Kirchaim rennuit ista restituere, suspendebatur ad absenciam Mag. Iohannis prefati ad notabile tempus. Eo vero existente absente, medio tempore Mag. Iohannes Minsinger incepit agitare suam causam multivarie et cum difficultate obtenta gracia per omnes doctores admissus fuit tali sub pacto, quod poneret fideiussores facultati, ne per Mag. Iohannem Kirchaim facultas in suis rebus privaretur. Et dixit tunc Mag. Michel Srik542 istam condicionem fore adimpletam, quia in fideiussores posuisset Mag. Martinum Guldein et dominum ordinarium et quod dominus prepositus Posoniensis se eciam pro eo interposuisset, et eo tunc petente veniam, graciose admissus est et solvit facultati 2 flor. pro recepcione insingniorum. Similiter sibi condoctorandus Mag. Iohannes Spadorffer pari modo solvit. Et in mea absencia officii decanatus erant examinati plures scolares pro gradu baccalariatus, ut Mag. Steffanus Chueland et Mag. Andreas Polonus et Mag. Iohannes de Goltperg et omnes solverunt florenum preter magistrum Steffanum543. Expedivit anno 63. in sancti Blasii.544
Item postea in recepcione et admissione Mag. Iohannis Minsinger pro gradu licencie iniunctum fuit sibi, ne in uno anno intraret consilium facultatis, maxime eciam propter rnagistros, qui longius continuaverunt lectiones et tempus quam ipse, ne ipsi in examinibus per eos gravarentur. [fol. 51v]
Ibi plura essent scribenda, propter hoc dimisi spacium ibi.545 [fol. 53r]
[1462/ 1463]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.202, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.202/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success