Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. August 1438] Item in die sanctorum Felicis et Adaucti congregata fuit facultas et97 medicine doctores pro tunc Wyenne residentes, scilicet Pangratius Kreuczer, Johannes de Pawngarten, Iacobus Stokstal, Petrus Volczian, Michael Schrikch, Iohannes Czeller, Iohannes Swendin, ad audiendum supplicacionem Mag. Hannoldi, scolaris prefate facultatis, qui duo petivit: primo ut adstatim ad examen pro baccalariatu in medicina admitteretur, secundo98 humiliter petivit, quatenus prefata facultas eundem magistrum post medium annum pro examine ad gradum licencie presentare dignaretur, ut lecturam ordinarii in medicina legentis in studio Erfordiensi non negligeret, quam videlicet sibi suus cognatus, scilicet ordinarius juris eiusdem studii Erfordiensis impetraverat, de quo literam produxit patentem. Eodem die peticionem primam pretacta facultas [fol. 7v] exaudivit eumque secundum facultatis statuta examinavit et quia repertus sufficiens fuit et ydoneus, ideo ad determinacionem pro baccalariatu eum admisit.
Hiis peractis facultas supra secunda supplicacione deliberavit et plura pensavit. primo quia ex eius promocione nostra in studio Erfordiensi famaretur facultas, quia vir multe sciencie moribusque bonis circumseptus; item99 ut medicine facultatis supposita conservarentur, quia ad aliam universitatem intenderat proficisci; item quia aliorum magistrorum similes peticiones, ut in libro actorum continetur, sunt exaudite. Ex hiis et aliis pluribus racionabilibus motivis in congregacione immediate precedente, in qua videlicet empericus domum Leytner inhabitans ad verbum positus fuit ex parte practice, tractabatur inter doctores, an prefatus Mag. Hannoldus post medium annum presentari domino cancellario deberet pro examine licencie in medicina et in eadem congregacione conclusum fuit, quod post medium annum facultas eundem magistrum deberet pro examine licencie presentare100, et in congregacione presente eadem fuit mens et intencio dominorum doctorum.
Item Mag. Hannoldus solvit facultati 1 flor. ante sui determinacionem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.23, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.23/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success