Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[28. August 1438] Item vigesima die octava Augusti93 congregata fuit facultas ad deliberandum super articulo isto, videlicet ad cogitandum, quid expediat fieri cum emperico, scilicet neovico domum Leyttner inhabitante, et conclusum fuit, quod vocaretur ad facultatem et quod decanus facultatis bonis et mitibus verbis sibi diceret, qualiter oblocutus fuisset doctores locucionibus multifariis illicitis, que contra honorem et famam ipsorum sunt.
Secundo proponeret sibi, quod a practica cessaret et se nostre sciencie non ingereret, cum ignarus, stolidus et omnino illiteratus sit; et inter hec plura alia domini doctores, que contra honorem facultatis sunt, proposuerunt.
Ipse vero empericus respondendo negavit et adstatim ipsi facultati supplicavit, quatenus eum usque ad festum sancti Michaelis tolleraret in sua practica; tempore isto provideret sibi de ulteriori mansione. Habita peticione pretacta, facultas ad se bedellum vocavit, volens ista per eum tamquam per notarium publicum notari una cum testium confirmacione. Videns hoc empericus suam mutavit intencionem et dixit, se melius velle deliberare et quod indeliberate et quasi ex sompno respondisset. Facultas consensit et sibi terminum ad tres dies prefixit. Hiis tribus elapsis diebus, vocavit eum decanus in presencia Mag. Iohannis de Pawngarten, Mag. Iacobi Stokstal94 et audiverunt suam intencionem et responsum finale; dixit enim empericus, quare facultas alios empericos tollerat et me repellere conatur? ego intendo stare juri et in sua exivit protervia nolens audire super sua verba responsionem dominorum doctorum.
Item decanus dedit pro vino 2 gross. et 1 den. pro simula.
Item alter articulus fuit, an Mag. Hannoldus deberet presentari95 pro examine ad gradum licencie in medicina post medium annum, prius facto baccalariatu in medicina.
Conclusio istius articuli habetur in congregacione sequenti96 et in articulo uno sequentis congregacionis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.22/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success