Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[5. September 1471] Item quinta feria ante festum Nativitatis Marie Virginis post disputacionem vocata fuit facultas ad deliberandum, quid expediat in desiderio Mag. Michahelis Maynestorffer, qui desideravit admitti ad disputandum et practicandum in medicina. Et fuit ibi concorditer conclusum, quod conformare deberet se privilegiis et constitucionibus facultatis medicine et dimittere practicam juxta tenorem privilegii episcopalis, donec facultas approbaret laudabiles suos mores, scienciam et obedienciam eius, ut ita facultas tamquam melius edocta secum ageret benignius. Fuit eciam tunc conclusum, quatenus decanus istam intencionem facultatis prefato Magistro insinuaret, quod factum est. Conclusum eciam erat tunc, quatenus decanus avisaret quendam poetam circa Golt[perg] hospitatum, ut a practica desisteret juxta tenorem privilegii facultatis sub pena excommunicacionis late sentencie, et similiter id factum est. Qui respondit satis confuse dicendo: Ego faciam ut licet me facere. [fol. 75r]708
[1471/ 1472]
Doctor Iohannes Spardorffer. Decanatus quartus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.306, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.306/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success