Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[20. August 1439] Item vicesima. die mensis Augusti127 congregata fuit facultas ad deliberandum128 super articulis subscriptis: Primus ad audiendum suplicacionem duorum magistrorum in artibus petere volencium, ut admitantur ad examen pro gradu bacalariatus in medicina et ad deliberandum super eadem, et primus fuit Mag. Nicolaus Mäggel de Gamundia, secundus fuit Mag. Iohannes de Pranav129, et suplicacio fuit exaudita et eodem die ambo fuerunt examinati et concorditer ad gradum bacalariatus in medicina admissi.
Secundus articulus ad conspiciendum libros in domo facultatis et defectus eiusdem et ad cogitandum, quid circa ipsos fieri expediat, et deputavit facultas decanum, qui tunc temporis esset decanus, quando conspicerentur, et Mag. Iohannem de Paungarten et Mag. Michaelem Schrik, aut decanus posset vocare alium loco eiusdem in casu, quod non posset commodose venire. Et placuit facultati, ut ipsi libros conspicerent et ut ipsi libri conscriberentur ad registrum et postea facultati tale registrum presentaretur.
Item quia tectus partis domus anterioris fuit destructus, placuit facultati, quod adhuc non fieret reformacio sed postea.
Item Mag. Nicolaus Mägel de Gamundia dedit 1 flor.
Item Mag. lohannes de Pranav dedit 1 flor.130 [fol. 10r]131
[1439/ 1440]
Anno ut supra, die vero 22132 congregata fuit facultas medicine ad eligendum novum decanum facultatis predicte et electus est Mag. Petrus Völczian, cui precedens decanus presentavit ladulam facultatis etc. et 2 flor. in auro 5 sol. 3 den. 133
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.31, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.31/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success