useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.324
Signature: 1.2.324
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Juni 1474
Sitzung vom 29. Juni 1474  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [29. Juni 1474] Item penultima die mensis Iunii, hoc fuit in die apostolorum Petri et Pauli, congregata fuit facultas medicine ex parte reformacionis fovee in domo facultatis retro in ortu [sic!]732 Protunc concorditer conclusum erat, quod mitterem conspicere quendam lapicidam ad sanctum Steffanum, qui est gener Mag. Laurencii, palier ad sanctum Steffanum; sed quia gener, ut mihi promiserat, altero die venire non potuit, venit loco ipsius socrus [sic!] suus, scilicet Magister Laurencius, qui presentibus venerabilibus viris, scilicet domino Caspar Griessenpeckh, Iohanne de Seligenstat, Erhardo de Traismawr et me, medicine doctoribus, consuluit, quod fieret murus magis in altum cum testudine et poneretur una aut due canne lapidee in terra decliva sub orreo versus foveam, ad quam aut ad quas cannam vel cannas illa lignea canna longa, que jacet in curia domus, terminaret aciem posteriorem, et hoc consilium deberem intimare in publica congregacione postea fienda dominis doctoribus.

    Post hoc motum fuit per me, ut decanum, ex parte librorum testatorum per Mag. Martinum Gulden ad liberariam facultatis nostre, utrum huiusmodi libri ab uxore deberent postulari733 aut ne. Conclusum fuit, quod Mag. Iohannes de Seligenstat, doctor medicine, deberet visitare Mag. Caspar, scolasticum ad sanctum Stephanum, qui erat unus de testamentariis, quod informaret alios testamentarios, ut nobis huiusmodi libros testatos ad librariam nostre facultatis presentaret.

    Item de ingressu vero librarie734 conclusum est concorditer, quod quilibet doctor facultatis medicine Wiennensis, si habere claves pro libraria vellet, quod cum consensu decani protunc, expensis suis, scilicet intrare volentis, claves sibi fieri faciat et semper post se intrando et exeundo librariam claudat, ut consuetudo est in libraria facultatis arcium.

    Sed de scolaribus atque baccalariis eiusdem facultatis medicine conclusum est, quod nullus claves habeat neque ipsam librariam intret preter consensum doctorum eiusdem facultatis.735

    Item in vigilia sancti Udalrici fuit congregacio doctorum ad deliberandum, quid amplius faciendum sit cum reformacione fovee domus. Tunc conclusum erat, ex eo, quod Magistri, qui sciunt ad huiusmodi structuram fovee, conspexissent et in modo reformandi concordarent, quod accederem Mag. Laurencium, ad sanctum Stephanum lapicidam, et eum nomine facultatis peterem, quod se de constructione fovee retro in ortu intromitteret, et ad comparandum singula necessaria pro principio darem sibi 2 flor. Ungaricales, et quando amplius pecunia indigeret, quod cum consensu seniorum duorum doctorum claves ad archam habentium archam ipsam aperirem et plures pecunias pro huiusmodi reformacione fovee reciperem, ita quod ipsa fovea reformaretur. Item eciam conclusum protunc erat, quod precedenti muratori, videlicet Mag. Iohanni Retsch, pro visitacione et conspexione fouve satisfacere deberem secundum placitum suum.736

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    733 Wurde doppelt unterstrichen.
    734 Randglosse am linken Seitenrand:
    735 Randglosse am linken Seitenrand:
    736 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.