Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[31. Juli 1474] Item Sabato post festum sancti Iacobi congregata fuit facultas super articulo, qui fuit pro locacione domus facultatis pro anno futuro737, et fuit protunc domus locata arcium et medicine doctori Mag. Hermanno Haym de Ratenwurga pro 9 flor. Ungaricalibus solvendis per duas mutaciones, videlicet medietatem ad festum sancti Georii et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis; item omnia, que expressa sunt fol. 61. in decanatu Mag. Caspar Griessenpechk observet et reformet, ut clarius ibidem continentur. [fol. 78v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.325, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.325/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success