Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[10. November 1474] Item eodem anno, 10. die mensis Septembris[sic!], venerunt ad me venerabiles et egregii viri, videlicet dominus doctor Menesdarffer et dominus licenciatus Mag. Michael de Haedek, et proposuerunt, quomodo domini consiliarii domini nostri graciosissimi, scilicet imperialis maiestatis, vellent, quod fieret facultatis congregacio in omnibus suppositis et doctoribus ad eligendum novum lectorem, quia tunc lectura vacavit.743 Ita ego annui sicut debui et die sequenti immediate, et fuit festum sancti Martini episcopi, convocavi omnes doctores et baccalarios et scolares medicine facultatis. Quibus omnibus doctoribus presentibus, collegi vota a quolibet in speciali, et omnes uno consensu et uno voto, nullo contradicente, elegerunt in lectorem facultatis medicine venerabilem et egregium virum, arcium et medicine professorem, videlicet Mag. Cristofferum Kreuczer de Wyenna. Isto habito, vocavi omnia supposita facultatis et expressi mentem et voluntatem dominorum doctorum et quesivi, an prefatus dominus doctor per facultatem electus placeret eis in lectorem. Unus nomine omnium ipsorum respondit: dominus doctor placet nobis bene pro lectore; et ita dominus doctor Mag. Cristofferus fuit per totam facultatem in lectorem electus.744
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.327, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.327/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success