Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[13. September 1474] Item 13. die mensis Septembris congregata fuit facultas super articulo isto: Ad audiendum peticionem trium scolarium in medicina petere volencium, ut ad examen pro gradu waccalariatus in eadem admittantur. Quorum nomina sunt hec: Mag. Iohannes Tichtel de Grein738, Mag. Gregorius Weger de Wienna, Mag. Georius Taler de Arenstarff, et eo die facta congregacione omnes tres admissi sunt ad examen pro gradu waccalariatus in medicina, ita tamen, quod pro eorum notabilibus defectibus dispensatum est, quod quilibet sibi computare debet solum audivisse lecciones ad gradum waccalariatus in medicina per duos annos cum dimidio et non plus, ita quod ad gradum doctoratus studeat cum diligencia visitando lectiones eciam per duos annos cum dimidio.
Item post hoc isti suprascripti magistri examinati sunt pro gradu waccalariatus in medicina et omnes tres sunt admissi ad determinandum ab omnibus doctoribus medicine.
Item Mag. Iohannes Tichtel de Grein dedit 1 flor. Ungaricalem.
Item Mag. Gregorius Weger de Wienna dedit 1 flor. Ungaricalem.
Item Mag. Georius Taler de Arenstarff dedit 1 flor. Ungaricalem.
Item omnes tres determinaverunt sub Mag. Pangracio Kreycer de Traismayr die 28. mensis Septembris, anno 1474.739
[1474/ 1475]
Anno Domini etc. 1474., post electionem domini rectoris, scilicet Mag. Martini Meming740, licenciati in sacra pagina et magistri in artibus, in decanum facultatis medicine electus est egregius vir Pangratius Kreuczer de Traesenmawr, arcium et medicine professor, cui decanus precedens presentavit ladulam magnam cum in ea contentis, scilicet libro statutorum et duobus libris actorum cum privilegiis et aliis ibi contentis, et archam parvam, in qua thesaurus pauperum continetur, scilicet facultatis, et unam parvam pixidem, in qua est sigillum facultatis.741
Item recepi a Mag. Iohanne Tehenhepp de Neunburga Claustrali 3 gross. pro intytulacione. [fol. 79r]742
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.326, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.326/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success