Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[16. März 1441] Item 16. die Marcii congregata fuit facultas150 ad instanciam scolarium in medicina, qui petiverunt sibi celebrari anathomiam, quam supplicacionem facultas admisit, licet tempus ad hoc non fuisset bene aptum propter aliqualem estum et quod omnia attinencia expedirentur ad expensas eorum.151 Placuit eciam facultati, quod non admitterentur nisi doctores et scolares actu audientes lectiones et apotekarii et cirurgici, si qui veniret petentes admitti et nulli alii.152 Et eodem die impetratum fuit suppositum a Magistro civium et judice civitatis, quia in sequenti die suspendebantur octo, ex quibus unus eligebatur, et eo suspenso nondum mortuo, fuit depositus et vivus introductus ad sanctum Spiritum et ex hoc anathomia fuit pro hac vice impedita.153
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.39, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.39/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success