Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[3. Februar 1441] Item 3. die Februarii congregata fuit facultas ad instanciam apotecariorum ad audiendum quedam proponenda per eos concernencia honorem et utilitatem facultatis et ipsorum et ad providendum et cogitandum de istis, prout expedire videretur. Et145 doctoribus146 omnibus simul congregatis, demptis Mag. Heinrico Stoll et Mag. Iacobo Stokstal, venerunt ex eis tres; videlicet Nicolaus Lambacher, unus de consilio civitatis Wiennensis protunc, et Georius et Stephanus, novus apotekarius, et unus, videlicet Nicolaus prenominatus, et proposuit quosdam articulos utilitatem eorum respicientes, quos in quadam cedula scriptos147 in wlgari presentavit et sunt hii:
„Vnser begeren ist, daz nyemant anders confectt noch ercznei machen nach verchauffen nach ausgeben schull, den die apoteker gesessen zu Wyenn.“
Et circa istos articulos plura moverunt de practicantibus empericis et cursoribus vendentibus confectiones, electuaria, soluciones. medicinas etc. Finaliter petiverunt, ut facultas cogitaret modum aut unum aut plures ad oviandum istis et repellendum et quod facultas eis astaret et una cum eis ad remediandum predicta. Et responsum fuit eis, quod facultas vellet deliberare, quid expediret circa premissa agendum et deliberacionem vellet committere decano uni ex eis referendum aut duobus, si venirent ad decanum, sicut optabant. Et [fol. 11r]148 post recessum eorum doctores tunc presentes diligenter masticaverunt et tractaverunt articulos149 predictos; apparuit, quod essent nimis generales et superficiales nec possent teneri aput omnes nec approbacio eorum racionabiliter peti nec aput Principem aut consilium civitatis, sed deberet eis dici, quod predictos articulos plus specificarent ad certas medicinas, ut sunt confectiones, que artem requirunt conficiendi et similia etc. et ad optinendum hoc facultas vellet eis astare, scribendo Mag. Iacobo, phisico Regis Friderici, ducis Austrie etc., ut eis ad preces facultatis astaret aput prefatum dominum Regem, si apotekarii vellent aput eundem laborare.
Alter articulus fuit ad recipiendum computum a precedenti decano, sed quia Mag. Heinricus Stoll, precedens decanus, non erat presens, computus fuit suspensus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.38, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.38/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success