Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[21. März 1436] Item congregacio iterum facta fuit 21. die mensis Marcii per juramentum ad deliberandum super articulo infrascripto37: Ad cogitandum38, quid fieri expediat circa statutum factum per dominos visitatores de admonitione apud infirmos super confessione per eosdem fienda et de quibusdam aliis necessitatibus facultati ingruentibus.39 Placuit tunc facultati, quod decanus et Mag. Heinricus Stoll accederent dominum vicarium ecclesie sancti Stephani, Magistrum scilicet Narcissum, qui haberent eidem proponere nomine facultatis ex parte articuli moti etc., quia facultati apparuit, quod non esset clara de canonis intentione, quare petivit eiusdem interpretationem. Qui ambobus respondit, puta vicarius, quod canon super isto canens, quod medicus deberet admonere infirmum, ut se sacramentorum perceptioni [fol. 3v] adaptaret40 et presertim si talis infirmus in lecto egritudinis decumberet, ratione sevitatis accidencium, vel si non decumberet in lecto egritudinis, alias tamen prostratus notabiliter juxta uniuscuiusque medici periti experienciam esset admonendus.41
Quicumque42 vero phisicorum per suum prelatum aut plebanum admonitus non faciens ea, que sunt superscripta, ab ingressu ecclesie eo facto est arcendus, isto tamen adiecto, quod canon cum glosa sua publice in ambone insinuetur et posterius divina favente clemencia negocium dominis doctoribus facilitabatur.43
Articuli per modum statutorum per dominos visitatores sunt aliis statutis adiungendi, ut aperte dinoscitur ex eorum notatis et sigillis suis utrisque roboratis. Verum multe fuerunt congregationes facultatis, sed plurime fuerunt ex eisdem ad unum finem tendentes et facultati gravamen imponentes, quare decanus non voluit facere tedium magistris, sub stilo breviori quo potuit singulas facultatis necessitates comprehendit.44
Item libram den. dedi bedello45 facultatis46 juxta dispositionem annue sue47 pensionis cui dedi 2 flor. ungaricales, quemlibet eorundem pensando pro 6 sol. et 10 den.; residuum mihi restituit. Insuper dedit decanus bedello 6 gross. pro ingrossatione articulorum dominis legatis oblatorum in optima litera.48 Item decanus dedit pro libro actorum 60 den. et 7 den. pro vino et crustulis.49 Et in alia congregatione 7 den.50
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.4, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success