Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[12. März 1436] Item 12. die mensis Marcii32 congregata fuit facultas sub pena consueta super deliberacione articulorum subscriptorum, quorum33 primus ad cogitandum, quid fieri expediat de examine posterius habendo circa scolares et baccalarios, an omnes doctores sint admittendi etc. De quo copiose domini legati fecerunt statutum, quod perlegatur.
Secundus34 articulus ad finaliter respondendum Mag. Seboldo de sui petito ex parte locacionis domus facultatis et ad recipiendum computum a Mag. Iohanne de Pawngarten exparte censuum persolvendorum. Conclusum fuit, quod Mag. Iohannes de Pawngarten domum deberet inhabitare facultatis usque ad festum sancti Michaelis; si ipse peteret ulterius,sibi debere domum locari. vel quicumque alter, facultas super isto vellet deliberare et esse libera in domus locatione, et quod consensus ad hoc datus Mag. Iohanni congrue non esset denegandus. Insuper tunc temporis decani fuit requisitio facta, quod illam intentionem Mag. Seboldo notificaret, qui ita fecit.35
Deinde in articuli secunda parte continebatur, quod Mag. Iohannes de Pawngarten computum faceret; quem fecit multum rationabiliter coram facultate et defalcatis defalcandis restant per eum solvi ad instans. festum sancti Georgii 9 libr. den. Wyenn. et 71 den.36, non obstante integro censu annuo ad festum sancti Michaelis per eum persolvendo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.3, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success