useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.404
Signature: 1.2.404
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Februar 1489
Sitzung vom 24. Februar 1489  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [24. Februar 1489] In die sancti Mathie congregata fuit facultas858 ad deliberandum super quadam re tangente facultatem et ad deliberandum, quid expediat, et de quadam discordia inter duos doctores, scilicet Mag. Andream Voberger ex Wienna et Mag. Fridericum Gresel ex Haidenham, quorum primus, ut senior doctor, putabat, quod sibi in legendo quoad horam secundus deberet cedere; secundus autem estimabat, quod sibi incumberet electio ut seniori lectori. Placuit facultati, ut dominus rector pro tempore, scilicet Mag. Fridericus Grresel etc., deberet habere electionem, quia senior lector, et fuit alteri mandatum, scilicet Mag. Andree etc., sub maioribus penis facultatis, ut prefatum doctorem Fridericum non impediret in hora sibi deputata. Eciam rector, non ut adversarius, sed ex suo officio, idem sibi mandavit, ut saltim non legeret; ipse vellet non scitatus sibi respondere in proximo consistorio859. Sed quia doctor Andreas Voberger fuit inobediens et, cum non potuit ingredi lectorium medicorum, legit in artistarum lectorio, et hec inobediencia fuit facta post congregacionem diei sancti Mathie.

    Secundus articulus supplicatorios fuit prenominati doctoris Andree, ut admitteretur ad consilium facultatis. Circa quem fuit conclusum, ex quo non vellet obedire facultati, sed vellet deliberare, quod facultas eciam vellet deliberare, et sic non fuit protunc assumptus. Facultate mandante sub eiusdem penis doctor Andreas cessit Foederico.860

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    858 Zentriert in der selben Zeile und anderer Schrift eingefügt: de horis professoris
    859 Wurde unterstrichen: ipse vellet non scitatus sibi respondere in proximo consistorio.
    860 Der letzte Satz ist nachträglich von Mag. Andreas Voberger selbst hinzugefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.