useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.408
Signature: 1.2.408
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Mai 1489
Sitzung vom 6. Mai 1489  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [6. Mai 1489] Item circa festum Ioannis ante portam Latinam venerunt ad me tanquam ad decanum medicine quidam famulus huius civitatis et quidam civis eiusdem et quidam lapicida, missi a consulatu mihi dicentes, quod regia Maiestas jam Bude dies feliciter agens ex recenti intellexerit de igne quodam iterum aput Scotos exorto, que etsi absens, nostris futuris tamen periculis, presertim ex igne timendis, curans obviare, precepit consulatui, ut modos et vias exquisite cogitarent, quibus mediantibus talibus incomodis obex poneretur. Inter ceteros modos hic unus preconceptus, ut singula fumigalia supra tectum non erecta, sed sub tectis conclusa, ultra tecta erigantur. Sed quia duo talia fumigalia in domo nostra facultatis sint reperta et per eos visa, notificaverunt mihi, ut ex regio mandato predicta fumigalia ultra tectum erigantur. Respondi ipsis, me hanc rem brevius ad facultatem deducturum. Quapropter, facta congregacione, supradicta facultati exposui et alias duas proposiciones, quarum prima ex duabus erat de pariete ligneo in ortis destructo construendo, ita quod vicini ad hoc faciendum inducerentur vel jure compellantur. Secunda proposicio erat super contribucione per facultatem facienda pro nostro oratore et legato misso ad Budam pro stipendio impetrando et pro superventuris dominis, qui fideliter predicto nostro legato Mag. Miaheli Rarkchach fuere et auxilio et consilio, venerandis, in prandiis invitandis et remunerandis, pro quibus rebus repositi fuere 20 flor. Ungaricales et deputati exposicioni per deputatos ad hoc a lectoribus, quibus non displicuit vel facultates hoc faciant vel lectores. Super qua secunda proposicione placuit nostre facultatis doctoribus, ut lectores per facultatem allevientur, faciant alie facultates sicut voluerint. Cuius summa fuit 18 sol. 27 den., quam etiam exposui, ut computus docebit. [fol. 114v]

    Super prima vero conclusum est, quod hospes Mag. Fridericus id oneris sibi assummat et curet edificacionem parietis lignei circa vicinos, melioribus viis et modys, quibus potuerit. De fumigalium autem edificacione conclusum est, ut ita fiat; de modo vero et viis vult facultas prius eciam audire dominum doctorem Mag. Iohannem ex Seligenstat, qui in Termis cum magnifico domino comite869 Stephano jam erat.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    869 Wurde eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.