Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[10. April 1489] Anno Domini 1489., sexta feria ante Palmarum, post resignacionem rectoratus factam a venerabili et egregio viro Mag. Friderico Gresel ex Hayndenhaym, congregata fuit facultas nostra medicine ad deliberandum super articulis infrascriptis, quorum primus fuit:
Ad eligendum decanum novum; alter vero ad recipiendum computum a domino decano precedente.
Circa primum eligitur doctor Ioannes Tichtel ex Greyn, qui et a precedente [decano] computum recepit necnon ladulas maiorem et minorem et alia pro solito. Sicque expedito et secundo articulo placuit doctoribus, ut secundum decretum consistorii pignora doctoris Ioannis Pilgräm taxata venderentur, ipsisque taxatis fieret relacio ad testamentarios dicti doctoris Pilgrem; si adhuc hodie placeret eis, vellemus recipere 20 flor. Ungaricales et ipsis pignora in manus eorum dare. Quam relacionem cum facerem, statuerunt mihi dare 20 flor. Ungaricales, quod et fecerunt acceptis pignoribus.865
Item in eadem congregacione, sine tamen formacione articuli, dominus doctor Mag. Fridericus Gresel a facultate petivit sibi locari domum facultatis a festo Michaelis venturo proxime per annum. Super qua peticione facultas deliberata locavit ipsam domum dicto domino doctori locacione solita pro 8 flor. Ungaricalibus et 2 den. Viennens. abbati Scotorum, nostre domus domino fundi.866
Stephanus, pedellus noster novus, de recenti iterum facultati jurans accepit suum solarium; Fridericus vero, antiquus pedellus facultatis, natus ex Stira supra Anasum, similiter tantum ex pura gracia sicut novus pedellus; pauper enim apopleticus suis olim diligentibus et vigilantibus famulatibus adhuc aput facultatem medicine graciam meruit et habet, pro quo etiam conclusum est, ut pro futura mutacione solarium habeat ac facultatis adhuc esset pedellus, a scholaribus tamen nihil speret, sed novus totum et integraliter absque divisione cum Friderico recipiet amplius. Benedicta misericordia.
Item sequentibus diebus venit ad me Purchardus Barco ex Castro Marie, arcium liberalium waccalarius, medicine scholaris, orans ex me litteras testimoniales super audicione lectionum aput nostram facultatem jam dudum superioribus diebus aput facultatem exoratas. Quod et feci et formam litterarum actis inservi, si aliquando exemplar profuturum foret: [fol. 114r]
Decanatus quintus867
Ego Ioannes Tichtel ex Grein, liberalium et medicarum arcium doctor, studii Viennensis facultatis medicine decanus et lector ordinarius, cerciores presentibus reddo universos, quod honorabilis vir Burchardus Barco ex Castro Marie natus, facultatis medicine nostros doctores medicinam ordinarie legentes legere audivit et quidem diligenter per lustrum unum, ymo amplius longe. In cuius rei testimonium has litteras sigillo facultatis medicine munitas ex speciali omnium doctorum dicte facultatis consensu predicto viro Burchardo tradidi. Datum ex Vienna Pannonie archiducatus Austrie, pridie sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi anno Christi optimi 1489.'
Quas quidem litteras predicto Burchardo dedi, prius tamen eas ordinario perspicienti.868
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.407, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.407/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success