Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. April 1490] Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo, in die sanctorum martirum Tyburcii et Valeriani, electus est in decanum saluberrime facultatis medicine Mag. Foedericus Gräsel de Haydenhaim, arcium et medicine doctor, cui decanus precedens presentanda presentavit et ibidem computam fecit de singulis per eam perceptis et expositis. Presentavit quoque protunc egregius vir dominus doctor Mag. Iohannes Tichtel facultati decem et octo flor. Ungaricales, quos aput sede consensa doctorum tenuit. Ego quoque877 Mag. Foedericus Gräsel censum facultati debitum ad festum sancti Georgii proxime futurum, puta 4 flor. Ungaricales, solvi et ibidem dati sunt Steffano bedello 14 sol. den. Facto itaque computo, defalcatis878 defalcandis, remanserunt extra archam in manibus moderni decani 21 flor. Ungaricales 60 den. Wienn. Actum anno et die quibus supra.
Item eodem die quo supra in plena congregacione facultatia conclusum fuit concorditer, quod de cetero et in futurum facultas medicine thesaurum suum reponeret in capella collegii ducalis in cista magna facultatis medicine ibidem existenti, quam decanus una cum venerabili et eximio viro arcium et medicine doctore Mag. Georgio879 Schöbly ex Iesingen curare debeant, ut reformetur et bene muniatur cum seris bonis; quod et factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.416, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.416/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success