useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.417
Signature: 1.2.417
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
31. Mai 1490
Sitzung vom 31. Mai 1490  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [31. Mai 1490] Item ultima die mensis Maii, que fuit in die sancte Petronelle, congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis subscriptis, quorum primus fuit: Ad deliberandum, quid expediat circa expedicionem conclusionis illius suprascripte. Et ibidem conclusum fuit concorditer, ut thesaurus facultatis reponi deberet in capella880 collegii ducalis actu sine dilacione; quod et factum est presentibus venerabilibus viris Mag. Georgio Schobly de Iesingen, Mag. Andrea Voberger, Mag. Foederico Grasel de Haidenhaim, decano, et Mag. Iohanne Newman ex Wienna, medicine doctoribus ad hoc per facultatem specialiter deputatis. Et extra archam protunc remanserunt in manibus decani prefati 4 tal. den. et 60 den. Wienn., de quibus exposuit infrascripta881:

    Item 1 tal. den. pro reformacione ciste maioris et pro seris novis ad eandem.

    Item pro malvatico 80 den.

    Item pro vino novo huius anni 10 den.

    Item pro peugel vel pastillis 2 den. [fol. 117v]

    Secundus articulus fuit ad locandum domum. Circa secundum articulum, qui fuit de locacione domus, conclusum fuit ad peticionem Mag. Foederici Gräsel, in medicina doctoris, quod ipse domum teneret sibi locatam pro pristino superioris anni censu, puta pro 8 flor. Ungaricalibus882 a festo Michaelis proxime futuro per annum integrum sub pacto consueto alias superius expresso etc.

    Ex disposicione et ordinacione facultatis ego Foedericus Gräsel comparavi et emi 2000 laterum et 10 cophinos calcis et 6 cophinos sabuli pro reformacione fumigalium aliquando fienda, quia in congregacione facultatis proxima conclusum fuit, quod fumigalia deberent reformari secundum mandatum883 comitis Stephani et Magistri civium, puta duci supra tectum sursum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    880 Danach stand facultatis wurde aber durchgestrichen und durch collegii ducalis ersetzt.
    881 Wurde ausgebessert.
    882 Randglosse am linken Seitenrand in anderer Schrift:
    883 Der restliche Satzteil scheint nachträglich in selber Schrift eingefügt worden zu sein.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.