Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[7. August 1490] Item 7. Augusti congregata erat universitas ad peticionem civium propter articulos subscriptos890: Primus ad audiendum desiderium duorum civium et ad deliberandum, quid universitati expediat. Ubi universitate plene congregata comparuerunt nomine civium Martinus Purger, Paulus Keckh, Georgius Gundlach et Sigismundus Sybenburger, consules et cives Wiennenses891, et proposuerunt, quomodo in ambiguo essent positi, eo quod eosdem fugeret, quis eorum esset dominus temporalis; vacabat enim tunc regnum Hungarie per mortem quondam Mathie Regis Hungarie; verum ostendebant nonnullas inscriptiones inter serenissimum Principem et dominum dominum Foedericum, Romanorum Imperatorem etc., ex una [fol. 118v]892 et Mathiam Regem et regnum Hungarie partibus ex altera, quarum tenor in actis universitatis describitur lucidius. Ex adverso allegabant quandam eleccionem nulliter et de facto habitam per certos episcopos et regnicolas Ungarie de persona Regis Bohemie. Quibus narratis petiverunt consilium ex universitate, ut in fama [et] honore illesi evadere possent, eo quod multipliciter requisiti fuissent a diversis. Ubi universitas se in quatuor recepit partes quatuor facultatum. Que facultates post deliberacionem habitam dederunt deputatos. Qui deputati die Solis 8. Augusti convenerunt et in negocio proposito in hanc venerunt conclusionem: Primo placuit deputatis concordi voto, ut universitas consulat civibus; secundo893 conceperunt in scriptis hoc subsequens consilium:
´Pactorum et inscripcionum veritate subsistente, confirmacione apostolica et requisicione secutis, consulit universitas studii Wiennensis serenissimo et invictissimo Principi et domino domino Maximiliano, Romanorum Regi etc., Austrie; Carinthie, Stirie etc. duci, competere jus in et ad regnum Hungarie ex cessione serenissimi et invictissimi principis et domini domini Foederici, Romanorum Imperatoris semper augusti, genitoris sui, domini nostri graciosissimi, facta, et illi tamquam vero, legittimo, certo ac indubitato Hungarie Regi ab omnibus incolis prefati regni esse obediendum, eleccione per quosdam episcopos et certos regnicolas de alio tamquam nulliter habita non obstante. Protestatur tamen universitas studii prefati tamquam clerica se de hoc consilio non teneri, si quoquam modo ulcio sanguinis aut quevis alia vindicta inde sequatur.´894
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.424, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.424/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success