Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[2. August 1497] Item anno Domini quo supra, in profesto Invencionis sanctissimi prothomartiris Steffani, convocata facultate ab eodem pro deliberacione super tribus articulis dominis doctoribus transmissis eisdem in proprias lares, quorum primus erat ad providendum domui facultatis de hospite. Hic ex consensu doctorum facultatis ad petitionem doctoris Mihaelis Eysaler talem executionem sortitus est, quod a festo sancti Mihaelis anni [14]97. usque ad festum sancti Mihaelis [14]98. inclusive is doctor ex pari voto doctorum receptus est in hospitem domus facultatis. Is obligabitur facultati per annum predictum pro censu valorem 8 aureor. Ungaricalium.963
Ibidem eciam conclusum est per doctores, quod celarium domus facultatis ab hospite domus nulli posterius locaretur per amplius tempus, nisi ab anno uno in annum sequentem etc.; si quis conveniret circa festum sancti Mihaelis anni [14]97., quod is haberet celarium per annum ita. quod terminus convencionis terminaretur circa festum sancti Mihaelis anni [14]98. Et sic locatum est domino Cristanno vicino, quia ibidem eciam conclusum fuit, quod decanus et hospes deberet adire dominum Cristannum, quo tamen jure vellet servare celarium contra voluntatem hospitis. Is respondit, quod jure civili mediante, ymmo et hospes in hoc casu plures cives et consules consuluit, qui omnes responderunt, quod jure non possem eum depellere. Modo conclusum fuit, si jure non posset expelli, quod nullo modo contentione hoc fieri deberet. Qua de re sibi locavi celarium, ut premisi. Item secundus articulus de structura ruine latrine; commissa fuit hospiti expeditio. Item tercius articulus erat ad conservandum honorem facultatis atque ad defendendum eandem per privilegia universitatis contra empericos et empericas, qui et que doctoribus facultatis famam defalcant. Super quo conclusum erat, ut decanus accederet doctorem Iohannem Flecter964, qui erat doctor alterius universitatis, tamen membrum, quia magister arcium nostre universitatis, ut ipse cum benignitate et blandicia se coniungeret consorcio facultatis; quod quidem factum est diligenter. Sed is restitit viribus Omnibus juramentum ad incorporacionem facultatis, sed in tantum condescendit et popondit, viribus se velle laborare aput dominos consules singulos et presertim aput Magistrum civium et aput illos tantum vellet efficere seorsum, sicut aliquis vel sicut plures, et demum ipse una cum facultate re et corpore vellet resistere ipsis empericis et hoc pro conservacione fame, honoris ac privilegiorum facultatis atque universitatis. 965
Item in eadem congregacione exposui pro vino malmatio 30 den. et 20 pro australi et den. 3.
Item pro reformacione ruine loci secreti exposui primo pro lateribus 52 den. et 10 den. pro vectura. Item exposui 28, pro arena 24 den.
Item calcem dedit 2 muetel Mag. Bernhardus aromatarius facultati gratis, sed famulo Sigismundo dedi 8 den. pro vectura.
Item exposui pro funibus 6 den.
Item pro vino 8 den. et 3 pro panibus.
tem exposui laboratoribus primo 30 den., secundo 20 den., pro lapicida Magistro 12 den. Summa expositorum 7 sol. 18 den.
Item pro solemnitate divorum martirum Cosme et Damiani, facultatis medicine patronorum, exposui 2 libr. den. Divisionem illius scit pedellus noster.
Item in congregacione facultatis in die sancti Cholomanni exposui 21 den. [fol. 126r]966
[1497/ 1498]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.427, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.427/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success