Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[13. Oktober 1500] Anno Domini 1500., in die sancti Collomanni, electus fuit in decanum facultatis medicine doctor Iohannes Marckart ex Haillprunna. illa die in congregacione dominorum doctorum conclusum fuit, quod Celtis poeta, cui domus antecedenter locata fuit, nihil in domo edificet, nisi quod de propriis impensis facere velit; illo tamen adiecto, quod si que sint destructa aut destructioni propinqua, que pauco possint pretio reformari, reformentur per inquilinum de propriis, quod omnes antecedentes domus incole fecerunt. Voluit eciam facultas, quod illud conclusum posterius cum singulis servaretur inquilinis.
Item fuit in eadem congregacione concorditer conclusum, quod dominus Celtis ter in anno indilate censum solvat decano, terminis scilicet alias in civitate consuetis.981
Item non obstante prohibicione facta Celti, ne quicquam edificet in domo facultatis, ipse construi fecit unam seram ad stubellam prope coquinam, quam petivit solvi sibi a decano; decanus vero non solvit propter decretum facultatis.
Item dominus doctor Bartholomeus Staber presentavit decano doctori Marckart ladulam una cum sigillo facultatis et litteris, libro statutorum atque actorum; presentavit insuper eidem 4 flor. Ungaricales, 5 sexarios et 11 crucif. Item quidam sacerdos, incola partis domus, solvit censum decano 3 sol. 4 den.
Item alter quidam inquilinus dominus Gregorius, canonicus Olmuncensis, solvit decano 8 sol. pro censu.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.443, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.443/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success