Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. Februar 1444] Item die Veneris 14. Februarii congregata fuit facultas ad expediendum articulum sequentem: Ad tractandum de singulis prerequisitis concernentibus celebracionem anathomie et ut illorum fiat execucio sine pluri, prout videbitur expedire sub pena consueta. Et circa istum articulum plura fuerunt mota, videlicet de lectore regulante ordinem incisionis et ad hoc faciendum electus fuit Mag. Michael de Schrikch, medicine doctor, et in casu, si deficeret aut non esset presens, vices eius debet supplere Mag. Petrus Volczian, doctor medicine.187
Secundum, quod motum fuit de expensis necessariis pro instrumentis et lictore, preconibus etc., conclusum fuit, quod quilibet188 scolaris et alii admittendi, demptis doctoribus, deberet solvere medium florenum et si esset defectus in pauco saltem, debet recipi de fisco facultatis. Ad impetrandum suppositum deputati fuerunt Mag. Michael de Schrik et Mag. Michael Gressel, doctores medicine.
Item ad disponendum et providendum de loco pro anathomia et instrumentis habendis et ceteris istum actum concernentibus deputatus fuit Mag. Michael Gresel reassumendo sibi Mag. Petrum189 in collegio civium, scolarem in medicina.190
De admittendis ad istum actum conclusum et placuit omnibus, quod doctores medicine et scolares in eadem, cyrurgici et apotekarii, quibus placet interesse, et si aliqui essent magistri in artibus aut licenciati aut scolares, de quibus esset spes aut coniectura verisimilis, quod vellent studere medicinam, quod essent admittendi et nulli alii.191
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.61, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.61/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success