Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[29. Februar 1444] Item die ultima Februarii, que fuit sabbato ante Invocavit, congregata erat facultas super articulis sequentibus: Primus ad audiendum relacionem deputatorum circa impetracionem suppositi oblati per cives pro anathomia et an expediat impetrare quoddam aliud suppositum nuper detentum. Circa primum retulerunt priores deputati, quod porrecta supplicacione ex parte facultatis in consilio et habita deliberacione responsum fuit eis, quod reciperent unum de duobus, quem vellent, et sic supplicacio erat exaudita. De secunda parte articuli, quia judex ex se dixerat, quod esset ibi quedam mulier juvenis, quam si contingeret occidi, quod tamen adhuc non sciret, ipse vellet bene oculte disponere, quod, si facultas vellet eam habere pro anathomia, quod posset eam habere. De quo facultas fuit optime contenta et commissum fuit prioribus deputatis, quod solliciti essent circa judicem circa hoc, si tale suppositum possit haberi.192
Secundus articulus fuit, an celebracio sit in valuis publice intimanda et sub qua forma; et multis hinc inde pro et contra motis et obiectis, tandem ex pluralitate fuit conclusum, quod sic; sed de forma fuit difficultas. Tandem deventum fuit ad illam, que scripta est in libro antiquo actorum retro in coopertorio, que sic incipit: Decanus facultatis medicine etc.,que intimata fuit die prima mensis Marcii193, scilicet dominica Invocavit in Quadragesima. Que anathomia incepta fuit die 4. mensis194 eiusdem et sollicite continuata et septima die mensis195 prescripti consummata cum laude Dei et statim post corpus anathomisatum cum cantu devote ad sepulchrum portatum, conducentibus omnibus doctoribus et aliis, qui interfuerant, funus et statim post vigilie196 pro salute anime decantate, et secunda feria post missa defunctorum in ecclesia sancti Anthonii extra muros Wienne.197
Predicte anathomie interfuerunt doctores Mag. Dietmarus Hinderenpach, canonicus Pataviensis, Mag. Michael de Schrikch, Mag. Iohannes Czeller, Mag. Pangracius Crewczer, Mag. Michael Gresel, Mag. Martinus Guldein et decanus suprascriptus, Mag. Iohannes de Prawnaw, licenciatus in medicina, magistri et baccalarii in artibus. appotekarii tres: Nicolaus Pruthenus, ex opposito curie domini prepositi, Vincentius, filius Mag. Clementis, et Caspar Puchueler et Iacobus N. Cirurgicus, valens et diligens incisor, cuius coadiutor fuit Cyriacus cirurgicus, qui ambo sollicite, pulchre et subtiliter ad jussum doctorum prescriptam incisionem et secionem perfecerunt. [fol. 15r]198
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.62, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.62/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success