Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[28. November 1445] Item 28. die mensis Novembris fuit facta congregacio facultatis super articulis istis: Primus ad cogitandum, qualiter debita facultatis a creditoribus exigantur. Secundus ad videndum reponi peccunias facultatis in archulam et ad disponendum, quibus claves ad eandem sint distribuendi. Tercius ad audiendum supplicacionem cuiusdam baccalarii facultatis petere volentis, ut ad practicam admittatur, et pro floreno solvendo.
De primo articulo conclusum fuit, quod Mag. Heinricus Stoll deberet adyri per duos doctores facultatis et deberet peti ab eo peccunia solvenda, et postquam venerunt doctores, puta Mag. Iohannes Czeller et Mag. Martinus, ipse exspiravit, et sic ego ad consilium facultatis arestavi sibi stipendium sibi pro ista angaria debitum.
De articulo secundo fuit conclusum, quod reponeretur omnis peccunia ad parvam cistulam inclusam in maiori, et repositi erant 22 flor. in auro et 7 sol. et 6 den. et claves distributi, duo senioribus doctoribus, puta Mag. Iohanni Pawngarten una, et secunda Mag. Petro Wolczian, et tercia decano.
De tercio conclusum erat, quod florenum deberet solvere occurrente pigwiori fortuna, sed de practica fuit sibi admissum ad annum, sed semper ad informacionem sui patris vel alterius doctoris et ita fuit conclusum. [fol. 16v]212
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.75, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.75/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success