useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.81
Signature: 1.2.81
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. August 1446
Sitzung vom 2. August 1446  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [2. August 1446] Quartus articulus fuit, qualiter debita facultatis a debitoribus exigantur. De quo fuit conclusum, quod decanus peteret 2 florenos obligatos per relictam Mag. Heinrici Stoll. Secundo quod Mag. Petrus Völczian et Mag. Michael de Srikch peterent debita obligata per Mag. Iohannem Paungarttner, qui obligabatur in 3 tal. den.; qui se ad persolvendum obtulit et jacuit tunc in agone, die autem sancti Stephani debitum carnis persolvit.219

    Quintus articulus de anniversario peragendo ob remedium animarum omnium suppositorum facultatis. Super quo conclusum erat, quod in die sanctorum Cosme et Damiani sub officio publico cantaretur sollemniter unum officium defunctorum cum levitis, cum candelis accensis, per facultatem stipendiandis et mutuandis, quousque de propriis sibi provideat, et quod die precedenti de sero similiter decantentur vigilie mortuorum cum cereis, ut moris est.

    Sextus articulus fuit ad audiendum proponi quedam alia honorem facultatis concernencia et ad deliberandum super eisdem. Circa istum articulum motum fuit de bedello proprio ordinando pro facultate220, similiter de virga comparanda ob honorem universitatis et specialiter facultatis medicine. Et fuit conclusum concorditer, quod deberet recipi unus, si saltem vellet contentari in stipendio dato precedenti bedello juristarum; visa tamen sua diligencia, facultas illud pro futuro posset augere. Similiter fuit conclusum de virga, quod ante mutacionem futuram deberet comparari, et non fuit hoc explicatum publice in cedula propter certa motiva dominorum doctorum. Fuit eciam tunc motum de collecta danda bedello per dominos doctores et supposita, sed nichil fuit de hoc conclusum, sed reservabatur ad congregacionem proximam.221

    Item comparavi virgam pro facultate, que in pondere habuit duas marcas argenti, quatuor lotones et 1 quint. Dedi 5 ducatos pro deauracione. Item dedi aurifabro pro labore 5 flor. Ungaricales et 2 gross. famulis pro bibalibus. Item unam marcam argenti comparavi pro 6 flor. 1 ort.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    219 Randglosse: Nota bene und
    220 Randglosse:
    221 Tintenwechsel aber gleiche Handschrift.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.