Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[23. September 1446] Item die Saturni, 23. mensis Septembris, congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis subscriptis: Primus ad audiendum intencionem domini nostri Regis in causa dudum contra empericos ventilata. Circa articulum istum plura fuerunt mota, specialiter de citacione Alberti juxta conclusionem unam in congregacione proxima, quia cum bis comparuisset in consistorio domini rectoris, ipse medio tempore per certos impetravit, quod dominus Rex prohibuit dominum rectorem, ne ulterius procederet in causa ista. Postea ex voluntate certorum dominorum doctorum facultatis ego ivi in Novam Civitatem petendum dominum Regem, ut dignaretur facultatem conservare in privilegiis et ordinacionibus suis et obtinui literam unam ad dominum rectorem protunc, que inter cetera continebat, quod idem dominus rector non procederet ulterius in causa et quod prohiberet Albertum prefatum, ne aliquem in sui curam recipiat, quem modo non habet; similiter ut loquatur dominis doctoribus, ne impediant eum in cura pacientium, quos nunc pre manibus habet, usque ad adventum Maiestatis regie in Wiennam. Postea casa eadem sopita fuit propter ardua negocia patrie et Ungarorum, et nichil fuit ulterius in decanatu meo determinatum.
Secundus articulus fuit ad cogitandum de vendicione librorum theologie receptorum de libraria facultatis etc. De hoc fuit conclusum, quod decanus venderet eos et disponeret eos taxari per duos magistros de collegio ducali. Fuit eciam tunc conclusum, quod singuli libri facultatis medicinales deberent cathenari et conscribi in registro uno, quod deberet poni in archam facultatis, et fuit hoc similiter commissum decano protunc.
Tercius articulus fuit ad cogitandum de stewra civitati persolvenda de domo facultatis, et fuit223 ibi conclusum, quod singuli doctores facultatis accedant consilium petentes pro libertacione domus vel saltem pactando pro peccunia parva annuatim persolvenda, si aliud fieri non possit.
[1446/ 1447]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.83, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.83/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success