Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[18. Oktober 1447] Item eodem anno, in die Luce medici et ewangeliste, facta fuit congregacio facultatis ad deliberandum super articulis infrascriptis : Primus ad finaliter concludendum, quomodo debita facultatis exigerentur a debitoribus, et ad recipiendum computum de perceptis et expositis per dominum doctorem Mag. Martinum Guldein. Et circa istum articulum fuit conclusum, quod decanus deberet exigere peccuniam census anni totalis a domino Iohanne Hutt; Magister autem Martinus, facto computo, exolvit facultatam de perceptis per eum pro tunc.
Item eodem die fuit eciam240 motus articulus ad deliberandum super certo facto proponendo per decanum respiciente bonum et utilitatem facultatis; et circa istum articulum fuerunt multa mota, videlicet ex parte steure solvende civitati de domo facultatis et in hoc fuit ratificata conclusio prius conclusa in decanatu proximo domini doctoris Mag. Petri Völczian circa hoc signum.241
Item fuit eciam motum ex parte structure domus, quod ista deberet fieri secundum consilium unius probi artificis precipue in hiis, que multum essent necessaria.242
Item ex parte conscripcionis et registracionis ac reposicionis librorum; et fuit conclusum, quod libri existentes circa dominum doctorem Mag. Martinum Guldein deberent reponi circa decanum protunc et omnes libri tam concathenati quam non concathenati et eciam repositi circa Mag. Martinum deberent ad unam tabulam seu registrum conscribi.
Item ex parte domini Iohannis Kirchaym fuit motum, quomodo sibi fuisset commissum et per eum promissam, quod deberet facultati aut eius decano dare recognicionem solucionis honeste census domus, que exolucio in summa extendit se ad 8 libr. den., et istam recognicionem debuisset presentasse ante ipsius introitum ad domum facultatis, sed bene intravit et inhabitavit domum, recognicionem autem dare non curavit, et istud facultas non bene cepit.243 Et ultra hoc fuit motum, quomodo facultas cum eo graciose egerit ipsum admittendo ad presentandum domino cancellario aut eius locum tenenti pro examine sibi aperiendo in facultate medicine ad licenciam, non obstantibus plurimis excessibus suis, practicando contra juramentum suum et dehonorando doctores suos et multum tediose et interupte lectiones audiendo; ultra hec enim facultas pietate mota propter paupertatem suam et uxoris suorumque amicorum honestatem ac eciam propter spem maioris ipsius humiliacionis244 — presupposuit quoque facultas ipsum maiori sciencia et ingenio pollere quam in rei veritate fuerit — et ipsum, ut tactum est, admisit. Istis itaque consideratis illa die et aliis pluribus hinc inde motis, attento eciam isto permaxime, quod ita male et inprovise ad puncta sibi pro examine assignata respondit; quare per omnes doctores facultatis concorditer conclusum fuit, prefatum Iohannem Kirchaim a recepcione insigniorum doctoralium per integrum annum esse suspendendum, et istud fuit sibi per decanum protunc in facultate publice insinuatum; ipse vero hiis auditia cepit facultatem in personis doctorum et decani notabiliter diffamare et arguere.245
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.95, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.95/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success