Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[26. Februar 1448] Anno Domini M°. CCCC°.xlvm°., secunda feria post festum Mathie, congregata fuit facultas ad audiendum supplicacionem trium baccalariorum in medicina petere volencium se admitti ad presentandum domino cancellario aut eius locum tenenti pro examine eis aperiendo in licencia medicine, et nomina baccalariorum fuerunt isti246: Primus baccalarius Albertus de Swevia, baccalarius in medicina et in artibus; secundus Wolfgangus de Schöngrabarn, arcium magister et baccalarius in medicina; tercius Hermanus Haym de Rotenburga247, eciam magister in artibus et baccalarius medicine.
Primus non fuit exauditus propter plura motiva, signanter propter notabiles suos excessus, practicando, detrahendo et diffamando doctores et contra juramentum ipsius, eciam non audiendo et visitando lectiones, disputaciones ac alios actus facultatis, eciam quia nullus doctorum potuit cum bona consciencia prebere fidele testimonium de ipsius sufficiencia quantum ad scienciam et mores requisitos ad licenciatum aut doctorem in medicina, eo quod iam transactis pluribus annis non fuit auditus arguendo aut respondendo.248 Alii vero duo simpliciter fuerunt exauditi et facto examine pro eis, concorditer per omnes fuerunt admissi ad licenciam in prefata facultate. [fol. 20v]249
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.96, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.96/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success