Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[20. Jänner 1506] Congregacio habita est 20. Ianuarii propter sequentes articulos: Primo quia dominus rector presumit dare litteras testimoniales scolaribus facultatis de completione lectionum. Secundo ad audiendum petitionem doctoris Wisinger, qui petivit se ad consilium facultatis admitti. Tercio, si sceptrum reformandum sit ex toto.
Supra primo conclusit facultas, quod decanus et senior doctor accedant dominum rectorem et informent suam Magnificentiam, quod non det huiusmodi litteras preter facultatis medice consensum, cum incongruum sit, attento quod sua Magnificentia scire nequeat merita scolarium quemadmodum facultas.
Supra secundo non admittit doctorem Wisinger245, attento quod non practicaverit per annum extra civitatem, ad quod putavit facultas eum fuisse astrictum. Verum ubi hoc decretum lectum fuit doctori Wisinger per decanum, respondit, se nequaquam astrictum fuisse ad practicandum nec extra nec intra civitatem, sed quod non velit practicare in civitate Wiennensi et suburbiis eius; ad hoc se promissionem eciam fecisse asseruit protestatusque est de gravamine sibi a facultate illato.
Supra tercio conclusit facultas, quod a scolaribus decanus colligat, que promiserunt ad sceptrum246, et tandem, si debeat renovari, deliberetur.247
Dominus Cristannus solvit censum obligatum circa Natalis Domini 1506248 13 sol. 10 den. [fol. 39r]249
Mag. Iohannes Wisinger, in medicina baccalarius, examinatus est250 ad licenciam in medicina et admissus ut suffitiens.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.105, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.105/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success