Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[6. April 1506] 1506, feria secunda post Palmarum, facultas more solito elegit in decanum facultatis doctorem Iohannem Cuspinianum pro sequenti mutacione.
Item eodem die doctor Iohannes Marquard fecit racionem sui decanatus de perceptis et expositis, et defalcatis defalcandis presentavit 7 flor. 5 sol. 2 cruc.
Item eodem die presentavit doctor Iohannes Newman 3 flor. Ren. pro censu mutacionis hyemalis.
Item eodem die petivit doctor Iohannes Newman sibi locari iterum domum facultatis ad aliquot annos. Conclusum, quod facultas vult esse libera in locacione254attentis multis.255
Secundo, quod facultas locat sibi domum pro futuro anno pro 8 Ren. flor., attento quod multa sunt reformanda in domo et facultas eget multis.
Tercio, quod nihil edificet, nisi cum consensu decani, nisi de propriis hoc faciat; parva tamen reformanda reformet.
Eodem die petivit doctor Wisinger formari articulum ad quedam proponenda. Ubi fuit admissus, obtulit litteras quasdam manu sua scriptas, in qua minatur facultati et nescio que protestatur, sicut in chirographo suo cavetur. Conclusum a pluralitate, quod facultas vult in antiqua conclusione manere et nisi faciat, quod sibi iniunctum est, facultas eum nolit accipere in suum gremium.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.107, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.107/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success