Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1491] Decanatus Anndree Voberger secundus, qui in die Cholomanni martiris electus est, domino doctore38 Tichtel suum decanatum resignante, in cuius officio racione pedelli hec acta sunt et memorie digna.
Anno 1491, mutacione estivali, domus universitatis aule annexa39, que multis annis a medicorum pedello40inhabitata, a rectore pro tunc Mag. Ieorgio Päterstorffer ex Wasserburgchk, ipse pedellus, nomine Steffanus, licenciatus et penitus ex ea ammotus est, etsi41quedam facinora commisisset, propter que merito fuisset, ut rumor habuit, puniendus. Ante tamen istorum perpetracionem excogitati fuerunt eum ammovendi modi, putantes domini artiste, medicos non semper eam domum, sed eciam theologos occupare. Nulla sic pro nostro Steffano defensio per aliquem facta fuit, quod non tantum pro persona privata in dampnum, sed eciam facultati cessit. Non enim omnes eundem pedellum diligebant doctores. Rector cum una facultate tantum, si lector debite advertit, pro theologis conclusit; sunt enim in congregacione universitatis quatuor facultates, ex quibus medica modum servavit petitorium, nec pro se votum dare voluit; theologica autem eundem quidem servasse debuisset, sed votando pro se et contra dominos medicos, per alium, videlicet theologorum pedellum domum possidendam dixit. Sic supermanserunt due facultates, videlicet iuridica, que partem42medicorum, et artistica, partem theologorum defendens, cum qua rector conclusit et Iohannem intrusit. Sic nostra inclita medicorum facultas pedello orbata est, et si plures habuissemus, qui eum assumpsissent statum; domo tamen recepta, sic utiles invenire nequivimus. Yemali nunc mutacione instante alius eligebatur, ut moris est, decanus Anndreas superius descriptus, qui illibenter pro tunc decanatum assumpsit ob multas raciones. Ne tamen labores fugere videretur et ob pedelli penuriam nollet assumere, aquievit. [fol. 6v]
Domini medicine doctores se pedello carere arbitrantes posse, negocium sic permiserunt; querens decanus, an tamen essent alteri pedello, qui cum vocaret ad rectoris consistorium, danda a facultate bibalia, nequaquam suaserunt. Sed si rector decanum vellet habere, unum eum vocantem aut conducentem semper inveniret. Nota istum Anndream decanum fuisse perplexum in ea re, quia preter facultatis consensum nullum potuit habere pedellum, nec aliquis ex pedellis eum visitare aut vocare gratis voluit, exceptis vicibus paucis. Cui dubium, quin nullo medico presente alie facultates plus pro detrimento aut diffamia quam honore nostre facultatis in medium deduxere? Facies enim hominis facies leonis sepe reputatur. In quadam enim plena universitatis congregacione dominus rector Mag. Briccius de Cilia, Anndrea absente, publice super eo conquestus fuit, ut non tantum vocari, sed eciam semper conduci vellet ad eius consistorium, quod tunc sibi plus superbie et pigricie quam paciencie ascriptum fuit. Briccius43namque Imperatori Federico tercio acceptissimus fuit, de facili enim vicecancellariatum et lecturam in theologia Nicolao Creucznach defuncto impetravit, cuius indignacionem Anndreas sic indirecte incurrit et aliquorum aliorum iniustas tulit persequuciones. Sepe enim dampnum suum cum nimia taciturnitate, ut favorem consequeretur, procuravit. Sed de hiis nil ad presens; hic consequenter arrige aures! Cum Anndreas informatus ex doctoribus suis fuisset, ut domum modo petitorio iterum impetraret, tunc esset de pedello videndum, quod tunc fideliter fecit, inductis paucitate suppositorum et aliis adducendis coram rectore et suo consistorio meliori modo quo potuit. A quo surrexit ante stubam rectoris stans, ut eo liberius possent in ea re deliberare, spectans semper quando theologorum decanus, Magister videlicet Bartholomeus Tichtel etc. exiret, qui pedellum sue facultatis defendens et contra medicos existens merito cum Anndrea foris stetisset. Ista sufferens Anndreas nec in consistorium nec theologum ut merito potuisset irruit, sed sentenciam ab eis emanatam suscepit, eam ad suos velle tempore suo deducere [fol. 7r] doctores. Que in propria forma a notario universitatis descripta fuit talis de verbo ad verbum:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.13, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.13/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success